29. ad Fanniam
Opposita quamvis procul in regione Canopo
Vrbs teneat primum Cracoviana decus,
Multaque contineat mentes motura videntur
Hospitibusque suis apta placere nimis.
5
Non me celicolum certantes montibus edes
Turribus admotis pene sub astra movent;
Non arx Tarpeie vincens Capitolia rupis,
Auratisque nitens curia culminibus;
Non privatorum sublimia tecta penatum.
10
Augusta et populo menia tanta suo.
Egra sed absentem mea mens te respicit usque
Et de te tacito pectore multa refert,
Nec desiderio nostro succurrere quicquam
Substinet aut curam detenuare tui.
15
Omnia mi sordent preterquam vivere tecum
Atque frui facie luminibusque tuis.
Nunc miser experior fuerint que gaudia per te
Atque voluptatum copia quanta mihi!
Heu sine te quales patior, mea Fannia, noctes,
20
Heu quales cogor nunc tolerare dies!
Non locus aut tempus non res valet ulla quietum
Reddere, non minima parte levare mali!
Quicquid prospicio quicquid defertur ad aures
Dat lachrimis vires materiamque meis!
25
Illa mihi minime tristissima tempora solum
Illa umbram exigue pacis habere solent,
In quibus ante oculos, veluti modo facta, reponit
Mens mea que tecum leta fuere mihi!
Sarmaticus Thiras ceu Tusco gratior Elsa
30
Axiacusque Arno visus amabilior,
Vtque nives glaciesque magis calcare libebat
Et loca iuncta antris e quibus exit hiems,
Quam prope perpetui veris violaria amenum
Florentinorum quanta habet imperium!
35
Nam tuus ex animo patrium exturbarat amorem
Preque tuo invisum fecerat omne solum.
Tu mihi mater eras, tu fratrum turba meorum,
Tu pater et quicquid terra paterna habuit!
Divitias pre te poteram contempnere Crassi,
40
Nobile et Attalica quicquid in ede fuit!
Abstulerit fortuna mihi licet omnia secum
Dicebam: "Miserum te tamen esse nego!"
Plus est quod dederit quam quod male fida recepit,
Hactenus insultans si mihi seva fuit!
45
Et me cum cara sinit hic agitare puella,
Oblitum rerum quas rude vulgus amat,
Fecerat illa quidem, sed non sua commoda novit
Mens casum placide nescia ferre meum!
Sed gravis illius cespes decumbat in ossa
50
Et non felici pondere terra tegat,
Qui genus humanum, silvis et rure beatum,
Inclusit septis oppidulisque prius
Edocuitque domos gelide contempnere rupis
Et "Pudor est nullos - dixit -habere lares"!
55
Inde auri pretium natum, tellusque resecta
Limitibus certis paruit agricolis,
Et sibi non notas vidit timuitque carinas
Nereus atque imis condidit ora fretis.
In bellum coiere manus, atque omnibus olim
60
Publica materiam terra dedit scelerum.
Tunc inopis ditisque prius non nota per orbem
Nomina ceperunt pondus habere suum.
Distinxitque illos aurum, pars pessima rerum,
Quos natura simul iusserat esse pares.
65
Cumque suos numeros impleret cana senectus
Mortis et in terris unica causa foret,
Incubuere vie properandi ad tartara mille
Quas mare, quas tellus, quas dedit ira nocens.
Nec satis est ferrum, pestis, dolor, ignis, egestas,
70
Et causam quicquid mortis habere potest;
Quinetiam leges quibus est phas iusque necare
Per populos passim divitis archa tulit!
Quo properare paras, auri furiosa cupido?
Vomere sit terram sollicitare satis.
75
Quid furis et Stygia fossas agis altius unda
Aurata ut populus te colat in tunica?
Tutius Arthoas hyemes villosa repellet
Pellicula et stimulos detrahet invidie!
Quod satis est ultro pariet fecundus agellus;
80
Quid tibi quod voluit terra latere cupis?
O, ego quam vellem natum me moribus illis
Cum pudor in parva non fuit esse casa;
Cum dare castaneas licuit nuculasque puellis
Et corna et lactis pocula plena novi;
85
Cum, siquis potuit cum nido afferre palumbos,
Mercedem doni basia mille tulit;
Et fuerat dives tenerum qui mitteret edum
Limina qui domine luderet ante sue.
Tempore si tali natus, mea vita, fuissem
90
Non sine te tristis sollicitusque forem.
Sed quocumque orbis latitares margine tecum
Implerem vite tradita fata mee!
Nunc ego luxuriam secli damnare maligni
Cogor et alterius non bene facta queri,
95
Devoveoque patrem qui me, cui vivere in agro
Vtile erat, sterili perdidit in studio!
Ingenuasque artes puerum didicisse coegit
Et dixit: "Veniet nomen in ora tuum.
Hinc tibi divitie vivo, mihi crede, dabuntur;
100
Hinc tibi, post funus, fama perhennis erit".
Pace tua, genitor, liceat dixisse: "Quid auram
Nominis eterni, quid mihi dicis opes?
Est modicis contenta satis natura minusque
Affectat cuius possidet archa minus.
105
Nec mihi venture tanta est post fata cupido
Laudis, dum vivo, quod miser esse velim.
Quid mihi si referent de me placitura nepotes,
Cum possit vite penituisse mee?
Quam satius fuerat Cererem coluisse magistram
110
Et thauros pando supposuisse iugo!
Nil nisi Castalias undas laurumque poetis
Pyeridum quevis quod dare possit habet.
Ista iuvent alios ventosaque murmura fame,
At mihi pro lauro det sua farra Ceres.
115
Depositisque sator vitis mihi vina cothurnis
Exprimat et prelis instet utraque manu.
Audiat adversa faunus de rupe canentem
Cum redigam pastos, nocte iubente, boves!
Parcite, vos capti vite civilis amore,
120
Rusticula oblector simplicitate magis.
Nec si forte velim possum contempnere villas
Cum mea iampridem rura puella colat".
Hec ego sive dies instet seu tempora noctis
Non intermissa, Fannia, voce queror.
125
Et citius quondam visus decurrere mensis
Quam nuper spatium quod capit una dies.
Et puto, si quando facient me fata beatum
Et tua forte iterum visere tecta dabunt,
Non me cura mee patrie, non cura parentum,
130
Non quicquid totus nobile mundus habet,
Abstrahet, aut tantos adiget me nosse dolores
Te sine nunc quantos, Fannia, substineo.
Sed quam iocundo peragam tua iussa labore
Te que meam dominam dicere letus ero;
135
Tunc servire mihi nulla mercede placebit,
Tunc cupiam famuli nomen onusque tui:
Sive velis pecudes pastum producere mane,
Arripiet primo sole sinistra pedum,
Dextraque vimineas crates a limine septi
140
Tollet, ut accipiant roscida prata greges;
Vomere fecundas seu me proscindere glebas
Iusseris et sulcos spargere seminibus,
Triptholemo melius studium me noscere aratri
Et Cereris dices semina iacta manu;
145
Vtilibus ramos nocuos mihi falce secandos
Dixeris, ac umbra poma levanda gravi,
Vertumno arboreos cultus didicisse magistro
Cogeris docte dicere ab arte manus;
Te mandante libens truncas a fulmine quercus
150
In collo referam nocte vocante domum.
Denique quicquid erit per quod mea cura probari
Possit et optatis utilis esse tuis,
Solus erit iussisse labor tibi, Fannia, meque
Vteris voto perficiente tuo.
155
Sed mea dum tristi rapiuntur vela procella
Et solitis versor fluctibus in populo,
Sis memor absentis meque intra pectora serva,
Sim procul a facie luminibusque licet.