28. de lachrimis Fannie
Quod stillat Syrie mirre de cortice in arvis,
Quodque Arabo gignit thurea virga solo;
Quod Phetonteo prognate in funere silve
Fraternum gemitu defluit in tumulum;
5
Erata quod turre latens Acrisia virgo
Effluere aurato vidit ad imbre sibi;
Hoc quibus aspersit lachrime nunc ora fuerunt
Fannia, cum dixi: "Lux mea cara, vale!
Tu mihi solamen miseranda in sorte fuisti,
10
Per te magna meis sarcina dempta malis,
Per te ego non sensi patria tellure carere
Et glacies inter vivere Sarmaticas!
Per te tota mihi facilis iactura meorum
Natali et placuit barbara terra magis.
15
Ergo ego vitali donec versabor in aura
Confitear vitam munere habere tuo!
Et si quid possunt nostre preconia muse
Diceris grato chara fuisse viro!
Nec mea lingua tuos usquam reticebit honores
20
Dum meus in terris spiritus ossa reget!
Tu quoque Callimachum quandoque in mente voluta,
Si tibi quid nostro dulce in amore fuit".
Hic tacui, ast illi iam dudum ex ore cadendo
Implerat totos lucida gutta sinus.
25
Mortales primum gemitus lachrimasque putavi
Et volui sicca tergere ab ore manu!
Sed liquide fuerant cristalli in pectore gutte
Gemmarumque imber fluxerat in gremium.
Sic lachrimare deas meditor, si numina luctus
30
Tangit, si meror pectora sancta subit!
At me sive dolor, seu maior flere vetabat
Vis aliqua et sensus corpore nullus erat!
Cumque iterare "Vale - vellem - mea Fannia", lingua
In mediis prorsus faucibus obstupuit.