26. ad Fanniam
Sepe ego demorso digito mihi, Fannia, dixi:
"Nequitie tandem supprime frena tue!
Aut ego currentis convertam vela carine
Ac novus in nostra puppe sedebit amor!"
5
Sepe etiam superos testes in verba vocavi
Et volui fracto liber abire iugo.
Post modo non potui spatium durare diei;
Ad tua sed vinctum iura remisit amor!
Hinc tibi fit nostri fiducia tanta doloris
10
Vt sine te nusquam vivere posse putes!
Sed tota, mihi crede, via rationis aberras,
Vinus non est unica cura mali!
Vidi ego peonias herbas contempnere morbum
Vtile quem ferro subsecuisse fuit.
15
Quamque tenere minus restis valet una carinam
Anchora si iacitur, sepe secunda tenet.
Me miserum quam multa tuli patientius equo:
Admiror vires ad mala tanta meas.
Non arat iniusto suppressus pondere thaurus,
20
Immodica et validum sarcina frangit equum.
Ipse tamen vires hominum 'superantia multum
Pondera non fracto pectore substinui:
Sed quod fecit amor quondam mihi robur inesse
Qualibet incepit parte valere minus.
25
Viribus ipsa tamen confisa prioribus erras,
Et que clam quondam teste vidente facis!
Cauta prius, memini, sic tu peccare solebas
Vt posses saltem cuncta negare mihi!
Et mala suspitio quotiens me exurere cepit
30
Finxisti lachrimas tristis in ore tuo!
Nunc si forte adigit temere convellere crines
Vel caput aut pectus concutere ira meum,
Dissimulas tacitoque, puto, sub pectore dicis:
"Nil agis, hanc iram denique vincet amor".
35
Meque ultro, supplex veniam petiturus, adibis
Quem tibi nunc credis pectoris esse satis!
Sed totiens stulte iam sum deceptus ab hamo
Quod didici cautis vivere luminibus,
Et fraudes vitare procul, laqueosque cavere
40
Qui nostros totiens circumiere pedes!
Quod nequit herba malum succusque auferre saluber
Sentiat hoc ignes telaque acuta licet!
Experiar quemcumque modum, quamcumque medelam
Vt possim iuris pectus habere mei!
45
Nam satius doluisse semel membrumque secasse
Quam si paulatim corpora langor edat.
Sit licet hoc durum, vires sibi colliget ira
Facta tua enumerans cuncta dolenda sibi!
Ponet et ante oculos quotiens mihi dura fuisti
50
Et quotiens aliis obsequiosa viris!
Quanta tibi dederim, quam blandus sepe rogarim,
Et quam non fueris semper amica mihi.
Et si Caucaseas opus est accedere rupes,
Non renuam, cedat dum mihi cura tui!
55
Quinetiam siquis Lethes inferna pererrat
Inveniam, ut de te non memor esse queam!
Omnia perpetiar levioraque cuncta putabo
Quam totiens de te nocte dieque queri.