21. ad somnum
Quid me nocturnis infestas, Somne, figuris?
Non tibi me tota luce dolere satis?
Est data nox homini ceu portus et hora quietis
Ne nimius solvat corpora fessa labor.
5
Me miserum, graviora pati sub nocte silenti
Cogor, et aspicio plura dolenda mihi;
Namque animum simulachra meum direque figure
Vexant, et quicquid somnia tetra ferunt:
Et modo transfigi cerno mea pectora ferro,
10
Indita nunc manibus vincula dira meis;
Interdum gemitus miserasque emittere voces;
Interdum videor pallidus esse fuga;
Sepe madent oculi lachrimisque abrumpitur altus
Somnus et est verus fletus in ore meo!
15
Cominus armatos quoque adducor inermis
Deque meo passim membra cruore rubent!
Sed quod precipue torquet mihi, sepe videtur
Ardori nostro Fannia verba dare.
Hoc, precor, onnipotens avertat Iupiter omen
20
Et faciat pura me colat illa fide.
Vera licet veniant quecumque insonnia, dempto
Hoc uno, infracto pectore ferre queo.
Sed quid me visis horrendis, Somne, fatigas
Cum placidus possis et bonus esse mihi?
25
Cur mea non afflas meliori tempora cornu
Et mihi que cupiam nocte videre paras?
Fac placidam mitemque mihi spectare puellam
Iurantemque meo velle in amore mori!
Oscula det nobis numero vincentia frondes
30
Et sit in amplexus prompta venire meos!
Sit liceat fallax, illam tu finge fidelem,
Sit mihi fas vana credulitate frui!
Hoc si, Somne, facis, tibi farre et thure litabo,
Inque tuis aris hostia nigra cadet.