20. ad Ioannem Miricam
Scire, Mirica, velim quid agat modo Fannia rerum
Aut repetat secum, dum procul ipse moror!
Sed mihi vera refer nec vana redde tumentem
Leticia, dum vis dicere grata mihi!
5
Num sine me neglecta domi lacerisque capillis
Assidet et mesto pollice fila trahit?
Num tempus quodcumque putat discedere tarde
Intentisque horas computat articulis?
Nec mora subductis quotquot fluxere diebus,
10
Metitur reditus quam meus absit adhuc;
Vel si consueto vitio delusus amantum
Esse puto quicquid mens malesana cupit!
Nec gerit illa mei curam, nec templa frequentat
Pro reditu ad superos ambitiosa meo!
15
Cumque ego, sive dies mortalia corpora vexat,
Seu nox iocundo pressa sopore fovet,
Nil aliis mecumque loquar I nil mente revolvam
Illius preter nomen et effigiem!
Et quecumque usquam fecit dixitve perinde
20
Ante oculos maneant ceu modo gesta forent.
Ipsa nihil de me secum sed leta frequentat
Publica lascivis inseriturque choris;
Atque procis aliis cupiens formosa videri
Componit speculo conciliante comas;
25
Purpureoque simul croceo vel flore coronat
Ceu fuerit tunicis ille vel ille color!
Nec studio leviore ornat frontemque genasque
Indicium forme quam subitura Venus!
Et Iovis accita ad mensam quanto ordine Pallas
30
Incedit tanta promovet arte pedes;
Precupidisque immixta libens conviva recumbit
Quo sit iussa loco, tempore, lege, modo;
Magnaque nocturno delibat pocula ludo
Quaque bibit prebet parte bibenda aliis!
35
Nec minus e manibus gaudenti fronte Procorum
Accipit et leto devorat ore cibos.
Aut canit in girum ducta de more chorea,
Vel salit et plausus voce manuque movet!
Denique blanda nimis dum vult simul omnibus esse
40
Fortassis de me non bona verba refert.
Hoc ego si credam latus hoc rescindere ferro
Non morer, ac requiem querere mortis ope;
Aut ultra Hyrcanum pelagus glaciesque perhennes
Terrarum extremis vivere marginibus,
45
Quo nec sevus amor nec amate cura puelle
Alato possint accelerare pede!
Illic ignotis errarem solus in arvis
Nature cupiens iura novare mee.
Herba cibum lectumque daret, fontesque bibenda
50
Pocula, et aptarem tegmina nulla mihi!
Sed nudus quocumque loco me vesper adiret
Cantarem: "Ad durum, Somne, cubile veni!"
Proque domus parvo tecto, laquearia celi
Preberent thalamos hospitiumque mihi!
55
Sed Deus omnipotens tantos perferre labores
Me vetet, et solito vivere more sinat!
Primaque mente tua sim semper, Fannia, cura
Vt mihi te preter nulla puella placet.