19. ad Fanniam
Ergo tibi tanti passis fuit ire capillis
Flammeoloque caput subdere nolle tuum?
Impia quod gravido dederis medicamina ventri
Et sis insonti sanguine facta nocens!
5
Nec nostre potuere preces hominumve deumve
Cura nec ultrices te cohibere faces!
Et modo tam diri tibi conscia criminis audes
Suspicere impavidis sidera luminibus
Nec trepidas nimbis quotiens occluditur ether
10
Et rutilant manibus fulmina missa Iovis?
Quin etiam occulte tanta est fiducia culpe
"Testibus - ut dicas - sum sine labe deis!"
Fictaque cuncta velis credi mala murmura vulgi
Et tantum invidie te fateare ream!
15
Sed nequit ex nihilo volucris prorumpere fama
Et partem veri fabula queque tenet;
Omnia si non sunt que de te, Fannia, narrant
Est aliquid famam quod peperisse potest!
Sed quid iuranti possum tibi credere fetum
20
Per facinus cum sis ausa necare tuum?
Quid non audebit que diris pocula succis
Miscuit inque suo ventre resolvit onus?
At nunc casta cupis et religiosa videri
Et Iovis ad nomen fingis in ore metum!
25
Sed rectore aliquo mundum si stare putasses
Qui regat arbitrio cuncta creata suo,
Premia qui reddat meritis, qui crimina plectat
Et cunctis equa lance rependat opus;
Ausa fores numquam quicquam committere tale
30
Illius ut semper tela timenda forent!
Sed nihil ulterius forsan quam funera credis
Cumque ipso solvi corpore cuncta putas.
Sed loca sunt densa semper caligine plena
Et formidata non adeunda via,
35
Que neque sol radiis nec cornibus emula Phebe
Aspicit, et faciem noctis inertis habent;
Illic perpetuo torpet sine viribus aer,
Et mesto squalent cuncta adoperta situ;
Illic dira Fames Luctusque Dolorque Timorque.
40
Et sero tingens conscius ora Pudor!
Illic ardentes febres et pallida tabes
Morborumque aliud stat genus omen simul
Inter que miseri sontes post funera clausi
Coguntur penas sed sine fine dare!
45
Illuc te postquam minime revocabile duci
Vindicis inferni iusserit arbitrium,
Accurret Medea tibi Progneque cruenta
Et dicent: "Nostrum vincis, iniqua, nephas!"
Te quoque mulctabit quam nos graviore flagello
50
Eacus in penas ingeniosus erit!
Horrificique subinde trahent ad manis opacum
Quo frustra est sceleris penituisse sui!
Nec cessaturis penis cruciabere, dicens:
"Pocula non puero sed mihi dira bibi".