15. ad Fanniam
Non potes, ut quondam, nostros eludere amores,
Testaris frustra, Fannia, crede, deos:
Vidi ego, fateor mallem caruisse videndi
Viribus, atque oculos non habuisse bonos;
5
Vidi ego ab alterius manibus tua pectora tangi,
Et tenerum solvi, te patiente, sinum.
Ille tuas laudes scribat, tibi munera mittat,
Ille tuo felix vivat amore velim;
Sed moneo credat qua sum deceptus ab arte
10
Nec nimium verbis blanditiisque tuis.
Perfida, iurabas: "Tecum mihi vivere dulce.
Si non sis, cupiam protinus ipsa mori!"
Ah quotiens nostro fallacia bracchia collo
Imponens dixti: "Tu mihi solus amor!"
15
Hec ego te pura meditabar dicere voce,
Deque tua plenam mente venire fidem:
Sed quod nocte facis cum, me presente, papillas
Alterius tangi leta sinas manibus,
Confiteor, volui me non vidisse putare,
20
Ac vulnus tacite dissimulare meum.
Sed dolor immodicus vires superavit amoris
Fregit et iniusti vincula dura iugi!
Nunc calet ira recens: facile est mutare puellam
Dum tuus in leso pectore friget amor.
25
Nam, si lentus ero, dolor hic a mente recedet,
Ardori et vires, ceu solet, ira dabit!
Qualiscumque mihi fueris sis, Fannia, felix;
Inveniam fame que velit esse bone.
Tu noctes lucesque dabis cuicumque placebit
30
Inque tuo quivis fiat amore potens.
Munera quanta libet capias, ornesque capillos
In violis mittit quas tibi turba procax,
Omnia condentur tecum tua dona sepulcro
Deque nihilum morte superstes erit.
35
At quecumque meis fuerit cantata libellis
Vivet, et ex ipso funere maior erit!
Non illi auratos variabunt tempora crines,
Non trahet in rugas curva senecta genas;
Qualiscumque meis pingetur versibus, usque
40
Durabit solitum dum teret annus iter.