14. ad Fanniam
Quid, mihi si pacti potuisti temporis horam
Spernere, iurabas: "Cras tua tecta petam?"
Non dare sollicito promissum tempus amanti
Est velut humana tingere cede manus.
5
Pyramus est testis qui, dum Babilonia Tysbe
Sera redit, proprio perculit ense latus.
Fregit et immerito Phillis sua colla capistro,
Dum frustra expectat Demophoonta suum.
Ipse quoque aut laqueo potui vel cuspide vitam
10
Ponere, dum differs tempore adesse dato.
Exoptata mihi iam dudum venerat hora
Adventu et semper sancta futura tuo.
Iam male leticiam poteram cohibere meoque
Grandior assueto pectore pulsus erat;
15
Et procul aspexi quotiens accedere currum,
Dicebam: "Certe gaudia nostra vehit."
Sed quater et totiens vana spe lusus, inanis
Leticie occepi frena tenere mee.
Et minus atque minus mecum gestire placebat,
20
Ac mea nescio quo mens erat egra modo.
Non tamen ausus eram penitus deponere votum,
Et verbis pondus credere abesse tuis:
Sed celer aerie conscendi culmina turris,
Quaslibet ad partes prospicere unde licet;
25
Inde modo ad Boream quandoque intentus ad Austrum,
Spectabam et gelidas sole cadente plagas.
Sed magis Eoas partes: namque inde patere
Ad terram fertur crisea porta deis.
Ergo ego non alia meditabar parte venire
30
Te, dea, quam superis qua via trita rotis.
Longius assueto cernebant lumina nostra,
Conspectus fuerat tanta cupido tui.
Sed postquam occiduas Phebus descendit ad undas
Cumque die spes est omnis adempta mihi,
35
Tum vero astrictus, gelido sub pectore sanguis
Et pariter sensus obstupuere mei;
Ac velut Alpino signum de marmore factum,
Frigidus ex toto truncus inersque fui!
Cumque queri de te vellem, pulcherrima rerum,
40
Et lingue et vocis destitit offitium:
Omnia torpuerant in me nimioque dolore
Herebam, veluti tactus ab igne Iovis.
Hoc fuit inter me tantum verumque cadaver
Quod dolor in nobis quo caret illud erat.
45
Et modo mi ferrum suadebant tedia vite,
Nunc dare me ex illo culmine precipitem.
Sed spes continuit vetuitque lacessere mortem,
Et fuit in causas ingeniosa more.
Illa iugo meo colla prius submisit amoris
50
Atque tuum iussit vivere ad arbitrium,
Illa inquit: "Fastus facile et periuria perfer,
Vt semel accipias, sepe repulsus abi.
Non vox una solet mentes placare deorum,
Assiduis precibus sed Iovis ira cadit;
55
Grandia non uno procumbunt robora ab ictu,
Nec concussa semel litora frangit aqua.
Paulatim mansuescit equus frenumque receptat,
Paulatimque boves ferre docentur onus.
Si quotiens male cedit amor moriatur amator,
60
Iam pridem toto nullus in orbe foret.
Nulla puella suo tantum subservit amanti
Quam bona quod non sint plura in amore mala.
Ille sed est felix, quicumque est cautus amator
Gaudiaque et luctus dissimulare potest.
65
Tu quoque, quis prohibet? Quandoque in amore triumphes,
Fac modo te stabilem sentiat illa virum:
Tangetur pietate tui ponetque rigorem
Atque ultro amplexus expetet inde tuos".
Heu nimium suadere potens spes omnia, multum
70
Que miseri votis concupiere suis!
Heu numquam expugnata satis, semperque renascens,
Et mediis vivax ac male blanda malis.
Tu victos capere arma iubes, refugosque moraris,
Tu dura inclusos obsidione foves!
75
Captivo superes, pauper tibi vivit et eger,
Et tibi deceptus conserit agricola!
Te duce, fallaci credit sua fata carine
Naufragii nuper qui revomebat aquas.
Te duce, sepe redit candenti in veste repulsa
80
Nec prehensare manus desinit ambitio!
Et mihi tentatam male nuper adire puellam
Rursus et ante pedes procubuisse placet.
Crimine quod nullo mea vis me perdere vita?
Si non sit crimen quod patienter amo.
85
Sit satis immeritum semel elusisse, deosque
Fac iterum testes candidiore fide.
Fallere sed rursus caveas, nam numina tuto
Dicunt formosas ledere posse semel;
Bina sed ultrices plectunt periuria pene