11. ad Ioannem Miricam
Cum nuper dominam non expectatus adirem
Visurus reditum ferret ut illa meum,
Inveni in lachrimas confuso crine solutam
Et toto ornatus corpore nullus erat.
5
"Me miseram duro - dicebat - sidere natam",
Marmorea tundens pectora eburna manu.
Tam tristi immodice conspectu territus, ergo
Protinus a casu quo foret icta rogo!
Quid sibi singultu peterent suspiria plena,
10
Cuius ad exequias talis itura foret.
Ad mea verba oculos subito cum verteret illa,
Et lachrime et plantus se tenuere simul:
Tactaque Bassaridum tyrso velut una Liei
Movit in amplexus corpora tota meos!
15
Atque ait: "O pereat qui te periisse ferebat,
Callimache, et voluit nuntius esse mali!
Tu subiti tu causa mihi, mea vita, doloris
Et pro te flendi tanta libido fuit!
Nam mihi te nuper rumor narraret ademptum
20
Votaque celicolas non tetigisse mea.
Auditis quibus ipsa fui sine mente, nec ulla
Servavit soliti vena tenoris iter;
Atque animi, tanquam secessu a corpore facto,
Per curas sensus obstupuere diu.
25
Mox sine te quam fata darent mihi denique vitam
Per varios cepit mens agitare metus.
Quid non invisum, quid non miserabile, quid non
Flebile restaret tempus in omne mihi!
Quas vigilans curas, que somnia victa sopore,
30
Quas noctes essem quosque habitura dies!
Omniaque in peius timor invertenda monebat,
Et preter gemitus iam superesse nihil.
Sic sortem miserata meam viteque future
Tristitiam, flebam tot mala teque simul". I
35
Quid mihi, Livor, ais? Non te tua Fannia pure
Diligit estque aliis obsequiosa procis.
Non me tam misere defleret funere vero
Aut desponsa recens, aut soror, aut genitrix,
Fannia quam falsi flebat rumore sepulchri.
40
Quid faceret veri funeris ante rogum?
Vt puto, non homines, non celi numina possent
Invidiam, Stigii non tolerare dei.
Hanc ego si geminis oculis preponere nolim
Et plusquam vitam semper amare meam,
45
Scyllea fuero multo crudelior unda
Vel tua que circum saxa Malea furit.