9. ad somnum
Iam dudum invise noctis pars prima peracta est
Nec procul alterius finis abesse potest:
Iam medium scandunt tardissima sidera celum
Obliquisque meat Parhasis ursa rotis;
5
Iam genus humanum simul et genus omne ferarum,
Iam labor atque cura diurna silet.
Me tamen assueti vexant in amore dolores
Nec dare me sonno lumina mesta sinunt.
Pervigil in lecto iaceo, frustraque volutor
10
Et mea compono corpora mille modis;
Nec iuvat in partem caput acclinare sinistram,
Nec iuvat in dextrum procubuisse latus:
Durior equoreis scopulis mihi pluma videtur
Stragulaque hamatis asperiora rubis
15
Et satius gelido posuisse in limine membra
Ante fores domine suspicor esse mee.
Occurrunt animo torquentes pectora cure,
Et puto quis nostro nunc sit amore potens,
Cui pateant furtim revoluto cardine valve,
20
Vel si clausa suum ianua limen amat.
Credere nempe velim, sed durum est posse, quod illa
Substineat viduo sola iacere thoro.
Sepe amor inviso suadet me surgere lecto,
Duraque sollicita sumere tela manu;
25
Ac domine servare fores, spectare quis inde
Exeat aut recipi voce pavente roget;
Sive aures tacitus patulis coniungere rimis
Et captare intus murmura si qua forent.
Sanior interdum ratio sub pectore surgit
30
Et levibus curis obvia tota venit
Ac studiis vigilare iubet melioribus, unde
Conspicui possim nominis esse diu;
Inde iterum me cogit amor servire dolori
Atque odio monitus utilitatis habet.
35
Sic vigilanda mihi spatiose tempora noctis
Nec minima interea parte quietus ero.
Sepe, sed huc illuc versato corpore, tandem
Inveniar vigilans exoriente die,
Ni tu, Somne, venis, divum placidissime, nam tu
40
Solus opem misero nunc inferre potes,
Solus et exiguo spatio mihi reddere pacem,
Ac pectus curis evacuare meum.
Sed placidus mitisque veni nullasque figuras
Aut saltem letas ad mea visa feras:
45
Non mea rivales agitent insomnia leti,
Non moveat lachrimas Fannia dura meas.
Sint procul irate tristissima iurgia lingue
Et causam litis quicquid habere potest.
Sed culta comitante, subi mea tecta, puella
50
Que secum pacem blanditiasque ferat.
Complexus varios nectat, det basia mille
Et mecum letis ludat imaginibus;
Nec nisi Lucifero tandem veniente recedat
Sic tamen ut dicat: sum reditura, vale!
55
Pro quo sepe tuos ornabit munere crines,
Somne, papavereis texta corona rosis.