5. ad Fanniam superbientem
Quid furis, audaci nimium confisa iuventa,
Fannia? Non semper quelibet herba viret
Que modo florebant biferi violaria Pesti:
Vix bene transacto mense, perusta rigent.
5
Perpetuo nec nube carens stat lucidus aer,
Nec semper plena lampade luna nitet.
Lilia vere novo, fruges estate leguntur,
Poma dat autumnus, frigore torpet hiems.
Te quoque mutabit venturi temporis ordo,
10
Non erit eternum tam bona forma tibi:
Paulatim color et facies etasque peribunt
Per que nunc populo conspicienda venis,
Et cutis in rugas redigetur lassa seniles,
Nam de te spolium quelibet hora rapit.
15
Tunc neque nocturnos miscebit rixa tumultus
Ante fores turba conveniente tuas.
Nec dolor exclusi sonnos tibi rumpet amantis,
Nec canet ad limen carmina blanda tuum;
Nullus erit qui ferre tuos tunc, Fannia, fastus
20
Non neget, aut pro te qui velit esse miser:
Ipse ego, qui tantos infracta mente labores
Substinui, credas, postmodo segnis ero.
Presertim si dura, tue sub flore iuvente,
Nunc fueris nimium difficilisque mihi:
25
Nam quid erit de te quod tunc meminisse voluptas
Sit mihi? Quid cuius penituisse negem?
Acta iuventutis senium tolerabile reddunt
Et prosunt vita facta priore seni.
Sic canis, annosus nutritur honore iuvente,
30
Si celer ante alios sollicitusque fuit.
Nec stabulo gravis exstat equus iam tempore fractus
Cuius in Eleo pulvere palma fuit.
Tu quoque, dum tempus patitur, faciesque decora,
Dum Veneri possunt vota placere tua:
35
Hoc age ne tandem tua sit deserta senectus
Sitque aliquis tumulum qui fleat ante tuum.
Res invisa feras inter ratione carentes
Fastus, et hinc volucres odimus ungue truces.
Turpius est homini quicquid fera turpiter audet,
40
Ni frustra in nostro pectore sit ratio.
Conveniunt mores mites facilesque puellis
Et forme ingenium par decet esse bone:
Est tibi quam vellet facies habuisse Lacena,
Vel que mendacis tergore vecta bovis.
45
Quid tibi cum fastu? Quid per te, mente superba,
Destruitur forme gratia tota tue?
Iam nunc, etatis memor ulterioris, amantis
Luminibus placidis vulnera cerne tui,
Notaque per populos fieri quocumque labores
50
Carmine, ne tumulo tota tegare tuo:
Sed tua post cineres funebres fama supersit,
Et de te veniat murmur in ora diu.
Spernere sic rugas poteris faciemque senilem,
Nam tibi qui nunc est tunc quoque candor erit.
55
Credibile est Helene tempus variasse figuram,
Et faciem Antiope consenuisse reor:
Quo tamen Antiopes memorata est forma libello
Non bona, quo turpis lecta Lacena loco?
Tu quoque, crede mihi, rari per compita vultus
60
Exemplum in sera posteritate dabis;
Et cantata meo calamo spetiosa fereris,
Nec tantum in Scythico conspiciere solo.
Auxoniis quecumque patent loca pervia Musis
Implebit per me nominis aura tui:
65
Et ventura meis si qua est post fata libellis
Fama, erit eternum nomen in orbe tuum.