3. ad Glaucum Enetum
Nil ego tam duro speravi tempore letum,
Nil fore credebam iam nisi triste mihi:
Vna sed arrisit mediis tamen hora procellis
Et paulum fati substitit ira mei;
5
Nam cum fortuna dudum vexatus iniqua
Naufragio vellem bracchia victa dare,
Sponte sua: "Properat - dixit mihi Fannia - letum,
Desine tu vitam precipitare tuam,
Ante diem rugas inducit cura seniles,
10
Ante diem canis inficit illa cutem.
Non tamen eternum fati variare tenorem
Parcarumve potest illa movere colum.
Omnia perpetuo causantur ab ordine celi
Atque homini quicquid contigit inde venit.
15
Caucasei quamvis fugias post culmina montis
Illic a fatis inveniere tuis:
Sideribus celoque patent quicumque recessus,
Et nihil in terris astra latere potest.
Non iuvat, adverso celo, tentare latebras,
20
Nilque, illo dextro, non timuisse nocet.
Excute sollicitas trepidanti e pectore curas
Nec sis ante miser quam tua fata velint".
Hec ait, et demptam propria de fronte coronam
Imposuit capiti protinus illa meo;
25
Et cum serta daret pariter dedit oscula, dicens:
"Hoc certum nostri pignus amoris habe".
Ignibus arentes stipulas tetigisse putares,
Sulfureasque simul supposuisse faces,
Sic iecur et totum pectus mihi protinus arsit
30
Sensit et ardores queque medulla meos.
Tum gravibus iussi subito discedere curis
Et mediis mens est facta serena malis.
Tristitiam et iuges lacrimas miserasque querelas
Deposui ac pondus pectoris omne mei.
35
Quid mihi - dicebam - patria tellure carere?
Quid mea si Scythicum conteget ossa solum?
Est eadem, quocumque voces tu nomine, terra
Cui dandum est pariter quicquid ubique viget.
Sollicitent alios communia busta parentum,
40
Vt generis iungant ossibus ossa sui:
Me celi convexa tegant, iaceatque cadaver
Sideribus quovis testibus orbe meum.
Exiguas mentes patrie confinia claudunt
Natalisque tenent religione soli:
45
At velut una domus censetur fortibus orbis,
Et celum magnus spiritus omne capit.
Quisquis ades, deprome merum: iam pocula curas
Vincant et risum letitiamque parent!
Frangantur quocumque die, quocumque recessu,
50
Fila mee vite, mors mihi levis erit,
Et si non celebris deducet pompa meorum
Funera, me tumulo Fannia sola dabit.
Illa suo interea quicquid mihi fata relinquunt
Staminis, ad vitam temperet arbitrio.
55
Et sibi me leto iubeat servire labore
Ac teneat vite singula iura mee.
Felicem me sola potest nam reddere semper
Et fieri cogar, si volet illa, miser.
Sed facilem mitemque iubet sperare corolla
60
Quam mihi tam blanda fronte manuque dedit.