Callimaco Esperiente epigrammatum libri duo 2, 116

Reference basis text: C. F. Kumaniecki, 1963

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


116. ad Flavium

Nequior assueto cur sit mea charta requiris.

      Deterior sors est, quam fuit ante mihi.

Non levis immensum tollit medicina dolorem

      Nec satis ingenti est unica gutta siti.

5

Sat fuerat lusisse semel modicumque Lyaei,

      Dum potui solo laetior esse ioco.

Nubila nunc adeo mens est et plena malorum,

      Quod sibi sat lusus quotlibet esse negat.