Naldo Naldi Volaterrais 3

Testo base di riferimento: W. L. Grant, 1974

Cura dell'edizione digitale: F. Boschetti


Vt responsa gravi Laurentius edidit ore,

Legati patrios subito rediere Penates,

Iamque bonum populo suasisset uterque quod esset

Consilium, rabido ni gens agitata furore

5

Agrestes misere duxisset in arma feroces,

Allecto quoniam, tempus bene nacta nocendi,

Signum agreste canit graviter, quo pontus et omne

Intremuit nemus et silvae intremuere profundae.

Nec satis hoc fuerit, ni se Dea saeva furenti

10

Monstrasset populo, non hac velut ante fuisset

Visa sub humana specie sed qualis ab atra

Haec Styge consurgit, qualem pater atque sorores

Hanc vidisse solent, visam fugisse, nefandos

Tollentem colubros atque horrida colla tumentem.

15

Namque, ubi perspexit veluti concordia late

In Volaterranos coepit diffundere vires

Hosque Fluentinis dare velle petentibus urbem,

Intonat horribili penitus succincta flagello

(Invidia graviter diram comitante sororem),

20

Atque ita terribili sonitu permiscuit omnes,

Protinus ut celeres illi, velut agmine facto,

Correptis facibus ruerint et ad arma feroces

Haec se contulerint quae dat gravis ira furori.

Nec mora, nec requies, dum qui Florentibus olim

25

Favissent populis perdant miserosque trucident!

E Volaterranis sed cum sibi quisque caveret

Pestibus in tantis, iuvenem - miserabile visu! -

Inde Fluentinum foede rapuere sub armis

Vestibus abscissis, nudato pectore, tantis

30

Confixum iaculis quantis Polydorus in agro

Thracensi fertur cum ferrea crevit arundo.

Profuit haud aetas tenero nec vita pudice

Acta, nec innocuas semper spectata per artes,

Quominus arriperet Furialibus ipse ministris

35

Hunc Volaterranus confossum vulnere crudo,

Ictibus et crebris lacerum crudeliter ora

Figeret atque modis trepidantia pectora miris,

Vt locus in faciem transiectaque corpora ferro

Exstaret solidus nullus, pars integra nulla

40

In cute disrupta misero superesset in illo.

Tum vero Vrbinas iustas exarsit in iras,

Cum Florentina de nobilitate creatum

Hostibus accepit crudeli morte peremptum,

Hancque Fluentino Dux vim pro nomine monstrat

45

Hos animos laeso, castris ut uterque videret

Legatus vires necnon exercitus omnis

Adventasse novas: nam milibus ille

Aggreditur muros et moenia dividit urbis,

Non secus ac leo, cum praedas invadit oviles

50

Disruptis saeptis, seu cum lupus acer in agnos

Fertur, ut arripiat, custos licet undique saeptum

Claudat et hinc summum temptet defendere vallum.

At Volaterranos tristes metus acer habebat

Discordes, omnis late rationis egentes,

55

Vt quos in Furias miseros agitabat Erinnys,

Ordine Bellona nullo rapiente cohortes

Vrbanas vario Dirarum turbine, qualis

Nascitur inter se gravior certantibus Euris

Protinus in varias a mundi vertice partes;

60

Sicque magistratus nulli reverentia primi,

Nullus honos aderat cum baccharentur ad unum,

Vexati gravibus Furiis ac Martis iniqui

Vsque adeo stimulis, ut iam de caede suorum

Consilium caperet quisquis de plebe fuisset.

65

Haec Volaterrana cum sic agerentur in urbe,

Dux breve per spatium speraret ut arce potiri,

Strenuus ille tamen nihil inde remittit in horas,

Militis officium cum nunc Federicus obiret

Nunc ducis egregii, noctesque diesque per artem

70

Omnia molitus, summa quibus optimus ille

Hostibus incutiat summos virtute timores,

Dedere dum statuant urbem gravioribus hostes

Casibus atque novis Federici viribus acti.

Iamque dies aderat quo moenia victa subire

75

Debebat Princeps magna comitante caterva;

Ingenio tamen is miti cum praeditus esset

Nec minor huic homini foret et prudentia rerum

Quam vires, captam cunctis intrantibus urbem

Instituit mirus foret observandus ut ordo,

80

Obsessa fieret ne dirus in urbe tumultus,

Aut aequo gravius ne turbaretur in illa.

Ergo probis ducibus subeundi moenia cura

Est data, militibus iussum ne saevius usquam

Quis agat, excelsas intrat dum victor in arces.

85

Gabriel e castris igitur Malespina sub armis

Primus adest, peditum qui sit comitante caterva

Ordine venturus Federici primus in arcem.

Regulus hinc Montis porta quae subiacet arci

Ingressurus erat, captam dum tendit in urbem.

90

Creditus at cui pro meritis exercitus omnis

Ductandus fuerat summis, fortissimus aedem

Inter et Andreae disiectaque moenia Princeps

Se fert insignis tali Federicus honore,

Illorum qualis fuerat quos viderat olim

95

Vrbs Romana domum longos ductasse triumphos.

Audeat in tristes ne quisquam irrumpere victos

Per loca quae grandi fuerant collapsa ruina,

Iacobus huc ipsam tercentis milibus acer

Per portam veniens arcis fora publica certe

100

Occupaturus erat. talis fuit omnibus ordo

Servandus, veluti Federicus censuit unus,

Qui reliquis ducibus tanto sapientior exstat,

Cetera sol vincit quanto magis aureus astra.

Hic tamen est ordo nulli servatus, eorum

105

Culpa qui penitus celassent omnia plebem

Verba quidem quae iam de deditione fuere

Facta prius, primis quae non nisi nota fuissent

Civibus; unde gravis dissensio coeperat ipsos

Conductos homines Furiis agitare malignis

110

Tam graviter, cuperent ut moenia tradere nobis,

Clam reliquis miserae si possent civibus urbis.

In Nova nam Venetus cum Castra veniret ab urbe

Perfidus obsessa, quo proderet hostibus illam

(Sed frustra, quoniam depulsus ab hoste fuisset

115

Proditor ut dirus montes abiturus in altos),

Audiit in reditu plaudentis ab arce cohortis

Sullano voces populo quae forte faverent.

Hic, cum quod factum fuerat ratus esset ut ipsi

Iam Volaterrani tum moenia victa dedissent

120

Clam Veneto nobis, conclamat voce superba,

Ac se deceptum queritur, nec multa locutus

Advolat Andreae templum sedemque sacratam,

Huc, ubi bombardis iam moenia fracta ruissent,

Insubris ut populos prorumpere cogat in urbem,

125

Hunc gravibus quoniam suffecta Megaera venenis

Ostentans angues invisit dira nefandos,

Quo magis instimulet iuvenem ne linquat inausum

Neve intentatum quicquam Dea saeva remittat,

Quo magis et Venetum ad praedas invitet iniquas

130

Insubris et populos in moenia transferat acres.

Hos urbem intrantes sequitur quoque copia maior,

Imperio sine cuiusquam, qua parte locorum

Moenia tormentis penitus convulsa fuissent.

Ad nos in roseis surgens Aurora quadrigis

135

Vix se contulerat, nullo cum quisque tumultu

Miles in accepta veluti cupit urbe vagatur,

Vt cuncti cives, quicunque sit obvius illi,

Sicut compositum fuerat venisse putarent,

Scilicet ut positis animis hostilibus urbem

140

Quilibet ingrediens hac conditione veniret,

Vrbis ut imperium caperet dumtaxat et arcem.

At Venetus, cum se spretum nimis ante putasset

Omnibus a sociis in dandis moenibus et cum

Insuper hunc gravibus stimulis agitasset Erinnys,

145

Protinus exclamat: "Praedam quicunque cupitam

Diripuisse velit, comitemque ducemque sequatur

Me modo nec dubitet sacros violare Penates

Dum sibi praeripiat quod Fors obiecerat illi."

Dixerat; et captam quam primum pervolat urbem ;

150

Nec mora: complures fatali hunc sorte sequuntur.

Tollitur hic subito sublatus ad aethera clamor,

Omnibus ut praedam sic est ea cuncta repente

Vrbs ibi visa rui, multos quia tristis Erinnys

Attonitos faciens Furiis ita verterat atris

155

Vt, licet imperiis sapiens Federicus et ipsi

Legati gravibus Venetum sociosque monerent

Ne quid agant rabide, ne depraedentur et urbem,

Attamen hunc illi tantum sedare furorem

Haud poterant: tantus rapuit furor acriter omnes

160

Praedandi, tantas vires sibi fecerat ardor.

Protinus aerato franguntur cardine postes:

Attonitae matresque simul timidaeque puellae

Crinibus, heu flentes passis caeloque supinas

Tendentes cum voce manus tam dira queruntur

165

Consilia illorum, patriam qui funditus omnem

Perdiderant, rabido cum pelleretur avita

Quaeque domo mulier bello, velut ipse minores

Turbat aves caelo gravibus Iovis armiger alis.

Acta furore novo pars deveniebat in aedem

170

Publica quae fuerat; pars ad pia sacra deorum

Fert se templa petens ut proxima quaeque fuissent,

Confidens illic aliquam sperare salutem.

Nec tamen haec miseras fiducia sola fefellit:

Nam, quae praestari in tanto potuere furore,

175

Praestiterat casu tanto Federicus in illas,

Omnis ut intactas aetatis et ordinis omnis

Milite vel cunctas penitus servaret ab acri

Inclusas templo quodam, velut esset asylum,

Quo tamen haud licuit cuiquam se ferre virorum.

180

Si qua tamen fuerat graviori victa dolore,

Vrbe vagans tota, quae se nesciret ad illum

Inde referre locum quem cetera turba petisset,

Haec, ut tuta foret, deducebatur eodem:

Sacri tanta fuit Federico cura pudoris.

185

Quis vir, quis, gemitus, Musae, memorabit acerbos,

Ni vos auxilium fertis? clamoribus horum

Horrendis qui sunt victricia castra secuti

Et miseris matrum miserarum vocibus urbis

Omnia complentur lacrimis gemituque dolentum.

190

Iamque diem referens Titan lustraverat orbem,

Legati et sapiens cum dux Federicus in armis

Per portam silicem turmas equitesque volantes

Quoslibet obsessam traducunt protinus urbem.

Inde forum subeunt celeres, pestemque malignam

195

Postibus avertunt aedis quae publica quondam,

Dum fortuna fuit, civiles sumere curas

Consuerat, populus quotiens venisset in unum.

Iamque vias urbis sapiens Federicus obibat,

Legatique simul, si qua ratione cupitam

200

Afflictis rebus possent afferre salutem;

Omnia sed frustra penitus conantur ob illos

Quos furor invasit rapiendae maximus urbis,

His quia tam magnus ferretur ad aethera clamor

Principis ut vox haec summi praecepta monentis

205

Milite, dum fureret, non audiretur ab ullo,

Imperio posset nedum parere iubentis.

At videt ingenti Princeps ubi cuncta furore

Compleri nimium, videatur ut esse nefandis

Cedendum Furiis, veluti sapientior unus

210

Omnibus, instanti quam primum cessit Erinni,

Ingentem gravior dum se furor ille remittat,

Donec et incipiat tantas deponere vires.

Mox, ubi cognovit superas ut saevior auras

Liquerat Allecto rabidos satiata furores

215

Infernum repetens et nigri Tartara Ditis,

Vrbinas Princeps medium volat inde per agmen,

Hortaturque viros verbis gravioribus omnes

Amplius in misera ne debacchentur in urbe.

Talibus edictum praeconis voce severa

220

Iungitur - ut graviter legatus uterque monendum

Iusserat -, accepta ne quis foret ausus in urbe

Vltra meridiem captos rapuisse Penates:

Ni faciant, capitis poenam cuicunque minatur.

Ast simul hi monitus Federici atque aurea verba

225

Accipiunt, cui nec minor est prudentia rerum

Iuncta nec ingenii bonitas minor insuper astat,

Non aliter quam cum, ventis quatientibus aequor

Tollitur in caelum variis surgentibus undis,

Dum mare caeruleum verrit gravis Auster et atra

230

Tempestate ruit, si tum caput egit honestum

Partibus ex imis, Neptunus temperat iras,

Sic Ducis egregii praesentia protinus omnes

Impulit usque adeo ut monitis parere volentes

Paulatim inciperent dirum sedare furorem.

235

Commotus magis egregia virtute monentis

Atque Ducis verbis melior quicunque fuisset,

Quam mala terribili praeconis voce minantis,

Excepto Veneto, qui, cum Furialibus acer

Exagitaretur curis per compita, dirus

240

Perque vias urbis debaccharetur abactae,

Quaesitus multum laqueo suspenditur; inde

Vita fugit subito tenuesque recedit in auras,

Vt miser admissi poenas daret ille supremas

Ac sceleris graviter lueret peccata nefandi.

245

Quae vis exstiterit praedam rapientis ab urbe

Militis ingentem per compita longa viarum,

Per vicos varios, per apertos undique campos

Non memorare queam: nam quae sibi forte supellex

Exstitit obsessam tulerat securus in urbem

250

Agricola, heu, fatis nimium confisus iniquis,

Vt modo non urbis tantum pretiosa sed omne

Quod fuit egregium ruris rapuisse ferantur.

Haec procul hostili cum sic traherentur ab urbe

Cumque profanarum rerum nihil esset inhaustum,

255

Non tamen abstinuit miles sacrisve pepercit:

Sic amor arripuit gravis hunc sceleratus habendi!

Namque sub insigni templo dum singula lustrat

Rimaturque frequens miles quod raptet iniquus,

Ausus in aethereos mundi qui temperet axes

260

Iniecisse manus: scelus, o scelus, impie, tantum

Eloquar an sileam? quo condita membra supremi

Sunt Iovis atque sacrum corpus manet, ipse nefandis

Id vas, id, manibus rapis improbus! inde superbus

(Pro, scelus!) admisces praedae rebusque profanis!

265

Nec dubiis ea signa dedit temeratus Olympo

Iuppiter ex alto: portae namque undique clausae

Sunt, homo ne sacro posset discedere templo;

Quin oculis virtus abrepta videntibus ante

Et fuit et geminos factus fuit orbus in orbes!

270

Hinc tamen admonitus scelus ut tam triste piaret,

Cum vas ad muros illideret ille superbus

Ac Deus ad terram confracta e sede repente

Illaesus caderet, tum terrae motus in urbe

Maximus est factus tota, ne maior ab ullo

275

Auditus fuerit post condita moenia quondam.

Hinc datus est finis praedae, cum quisque timeret

Vrbs ea ne rueret motu concussa nefando.

Quae mens aut animus fuerit mulieribus ipsis

E templis vacuos redeuntibus inde Penates

280

Vix meminisse queam, mutatio maxima rerum

Cum foret in peius confecta. prioribus omnis

Demptus honos, omnis maiestas dempta per annos

Protinus innumeros, victor velut ante cupisset,

Qui nec ut inferret quicquam grave tristia bella

285

Victis movisset, nec ut ullum laederet, hostis

Hic licet exstiterit, sed ne sua gloria cedat

Fracta loco, cupiat pro quo deponere vitam.

Hinc etiam capti, qui deditionis iniquae

Auctores fuerant, rebus qui forte novandis

290

Favissent: pars exsilium subit altera late

Per loca Florentis populi perque oppida, pars et

Altera carceribus fuerat damnata severis.

Est tamen, est miseris permissa licentia victis

Civibus, in patriam ut redeant, quicunque verentes

295

Rebus in extremis hanc deseruere cadentem;

Namque tulit graviter populus Sullanus, ut urbem

Direptam audivit, quam conservare libenter,

Dummodo vicisset (tanta est clementia!), vellet,

Pluribus e signis velut ostendisse benignus

300

Fertur et in castris veluti legatus uterque

Monstravit, casus longe miseratus acerbos,

Vt Dux, heu, verbis miseros solatus amicis,

Vt Florentini Sullana in moenia patres

Vigintique viri, quibus est data cura suprema

305

Ne detrimenti caperet res publica quicquam.

Inter quos primus Medices Laurentius acer

Sic virtute nova nituit magis omnibus unus,

Est Titan reliquis veluti fulgentior astris.

Hi nam pro illatis furioso a milite damnis

310

Proque redimenda praeda statuere volentes

Publicus ut sumptus res compensaret ademptas.

Hic Volaterranae finis fuit ultimus urbis,

Exitus hic gravior; quam nec Romanus in annos

Complures domuit, sapiens Federicus eandem

315

Paucorum spatio propria capit arte dierum.

Hunc tam digna manet victricis gloria palmae.

Discite quid possit Discordia pessima, cives

Qui regitis patrias, aut quid Discordia demens,

Heu, valeat miseras interbacchata per urbes.

320

Nam Volaterrana fuerat nil fortius urbe,

Nil fuit uberius; tamen haec agitata furore

Inque suos sic est socios oblita decori,

Caedibus ut postquam fuit exsatiata suorum

Civilique manus maculavit sanguine diras,

325

Invicti subito Federici evicta supremis

Viribus antiquos amiserit illa Penates

Atque magistratus libertatemque vetustam,

Pro qua servanda suavem deponere vitam

Quisque vir exoptat, ne serviat ille, sed acer

330

Imperitet potius, potius sua iura sequatur.

At Florentinus, susceptis moenibus urbem

Vt magis obfirmet, positis custodibus arcem

Aedificat summam, surgat ne quando malignus

Hostibus a victis quisquam qui iura fidemque

335

Audeat in domitos olim violare potentes;

Ne tamen a solitis discederet ille benignus

Moribus et solitos obmitteret ille tenores,

Egregia statuit victos clementior arte

Instaurare quidem tristes ac munere laeto.

340

Adde quod et Medices huc se Laurentius heros

Contulit, ut caperet solandi munus in hostes

Qui quondam fuerant, casus miseratus acerbos.

At praestans animi iuvenis simul attigit urbem,

Est simul ingressus victos bonus ille Penates,

345

Aspectu reficit clementior unus, et omnes

It favor in miseros, dum verbis pectora mulcet

Grandibus, exhaustos dum blando munere donat,

Laetior ut Bacchus, maturas vitibus uvas

Cum grave pampineis tempestas fregerit atra,

350

Sirius aut gravibus radiis combusserit ardor,

Aspectu reficit vires redditque feraces,

Aut cum flava Ceres, frontem redimita corona,

Languentes spectans rabidis a solibus agros,

Per campos quotiens circum caput egit honestum,

355

Irrigat imbris aqua fruges, aut grandine quassas

Cum levat et solitum iubet illa redire vigorem.