Callimaco Esperiente epigrammatum libri duo 2, 98

Reference basis text: C. F. Kumaniecki, 1963

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


98. ad Caesarem

Quod legis atque probas quicquid mea fistula lusit

      Et quod me vatem Romula terra putat,

Quod non ad Scythiam propero Pontumque rigentem

      Quodque mihi vitae spes melioris adest,

5

Hoc tibi me semper gratus debere fatebor

      Meque tuum dicam non opus esse Iovis.