Callimaco Esperiente epigrammatum libri duo 2, 87

Reference basis text: C. F. Kumaniecki, 1963

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


87. ad Papiensem

Dicebam placuisse tibi mea carmina nuper,

      At mihi "mentiris" unus et alter ait.

Erubui, neque enim potui tunc dicere: "munus

      Hoc mea sit testis, si Papiensis amat".

5

Da mihi, quo liceat linguas cohibere profanas

      Aut opus hoc fatear displicuisse tibi.