2. ad Athalantem Meliorottum Manetti
filium de sex cordis quas addit lyrae
quae actenus quinque cordarum fuerat
Laudibus in caelum tollat licet ipsa vetustas
Mercurium, citaram quem rapuisse ferunt,
Laude tamen non est, Athalas, modo digna minore
Gloria quae meritis est tribuenda tuis;
5
Nam lyra cum fidibus nobis pulsanda daretur
Quinque, nec ante foret <qui> † quibus † plura daret,
Tu bonus ingenio tantum vales undique summo
Atque nova tantum tu bonus arte vales
Nuper ut addideris sex quinque prioribus illis
10
Cordas, undecimos feceris † an(te) monus † .
Hinc lyra, perque fides duce te modulanda canoras
Vndenas, suaves tot dabit arte sonos
Rursus ut e silvis quercus tua verba sequatur
Atque iterum facias mollia corda feris.