179. clarissimo Hispani regis oratori
Antonio Gerardino Amelio
Tardior haec multo quod te mea Musa petivit
Quam foret officium, docte poeta, suum,
Visere, causa fuit, quia non audebat eum, qui
Est decus Hesperiis, qui decus omne suis,
5
Cui bene sic animum mentemque inspirat Apollo,
Carminis atque artem sic dedit ante novi,
Vt silvas cythara moveas cantuque profundas
Et trucibus facias mollia corda feris.
Nec minus inde tuos verita est intrare Penates,
10
Quam Clarii cum sunt antra petenda dei.
Cum tamen, Antonii, tibi sit clementia, summo
Quae minor ingenio non sit habenda tuo,
Vlterius statuit posthac nihil esse morandum,
At propere vatem duxit adire sacrum,
15
Iupiter e summo cui prospicit altus Olympo
Pluraque dat magno magna futura viro,
Cuive lyram Phoebus, cui dat Cillenius artem,
Qua facit in muros saxa coire novos,
Cui dea cantanti superum Venus afflat amorem,
20
Filia cui Veneris Gratia semper adest.
Hanc igitur nostram, quae te petit, ecce, Camenam,
Vix tandem in vestros ausa venire Lares,
Hospitio timidam ne dedigneris amico,
Sed placido, vates, accipe, docte, sinu.