Naldo Naldi epigrammaton liber, 168

Testo base di riferimento: A. Perosa, 1943

Cura dell'edizione digitale: M. Rossi


168. ad Laurentium Medicen
de amoenitate et pulchritudine praedii sui,
quod Podium inscribitur Chaianum

Hoc est regis opus: sunt regia prata, vides quae;

      Regis inest stabulis regia mulctra tibi,

Regius et pastor multos alit inde iuvencos,

      Stat veteris Lactis copia statque novi;

5

Regius est hortus, qualem nec Thessala Tempe

      Pulchra tenet, qualem non habet Alcinous;

Regius atque lacus: super hunc ubi retia tendis,

      Innumeras anatas implicuisse potes.

Aggeris assurgit tibi regia cura tuendi,

10

      Ne Medicos Vmbro saevus inundet agros:

Quin et aquae ductus trahitur tibi tantus in aedes,

      Romani quantum vix habuere patres.

Regia, Laurenti, domus est tua, regius ordo,

      Rebus et in cunctis regius est animus.

15

Nec mirum: nam tu, rex et pater omnibus idem,

      Omnia tam sancto nomine digna facis.