Naldo Naldi epigrammaton liber, 155

Testo base di riferimento: A. Perosa, 1943

Cura dell'edizione digitale: M. Rossi


155. ad eundem

Si fieri cuperem cives prior inter Etruscos,

      Vt patriae iubeam quaeque gerenda meae,

Omnibus imprudens ac non bene sanus haberer,

      Illa quod aggrederer, quae nimis alta forent.

5

At, cum te primas quaeram mihi tradere partes,

      Vt faciam monitus tempus in omne tuos,

Vt sequar illa, mihi quae tu mandata daturus

      Es, quibus attulerit non meliora Plato -

Novisti quoniam non tam quae scripserat ille,

10

      Quam facis, et patriae diceris inde pater -,

Me minus invadet nunc re malus error in ulla,

      Te duce quicquid agam sed bene semper agam.

Huius tota tibi, Laurenti, gloria facti,

      Huius erit meriti totus habendus honos,

15

Publica gestarim quod te monitore decenter,

      Muneribus patriae quod bene functus ero.

Quicquid enim Tuscam geritur ratione per urbem,

      Omnis, ut auctori, est laus tribuenda tibi.