150. ad Laurentium Medicen
Dum male fortunae pugnando obluctor iniquae,
Me neque certamen vincere posse puto,
Cedere iam rerum dominae sortique putabam,
Cedere iam fato tam sine lege gravi:
5
At me Musa docens graviter reprimensque labantem,
Instantique vetans succubuisse malo,
Inquit: Nonne putas Medicen te posse tueri,
Cum bonitas causae tanta sit, ecce, tuae?
Rebus in his Medices sortem superavit acerbam,
10
In quibus haec eadem sola ministra fuit,
In quibus est illi summo data iure potestas,
In quibus arbitrio fungitur illa suo.
At, modo cum Musae - casus quibus omnis abesto! -
Quas mala non audet sors temerare deas,
15
Partibus ex multis ita te tueantur ab illa,
Vt sit opus nec adhuc cedere, Nalde, tibi,
Vt sit opus duro nec adhuc succumbere fato,
Iactarit tumido te licet unda mari,
Tanto te citius Medices vi tollet ab acri,
20
Es quanto facilis nunc tua causa magis.
Extorquere manu nam cum Laurentius heros
Possit iniqua suum quod putat illa bonum,
Cumque gravi patriam repararit ab hoste cadentem.
Ne foret, heu, sorti diripienda malae,
25
Cumque bonus pacem rursus placidamve quietem
Vrbibus attulerit sorte vetante suis,
Quanto, Nalde, magis meliusque tuebitur idem
Te, modo Pierium qui meditaris opus,
Qui neque fortunae penitus te credis iniquae,
30
Ast iter huc, quo te ducit Apollo, tenes.
Ergo ne dubita: te fors licet improba semper
Vexarit, tanto vindice liber eris.
Nam ruet adversos tibi sic Laurentius Euros,
Ne tua sit ventis navis abacta malis,
35
Ac cives inter doctos dabit ille locum quem,
Vrbanae ut pars sis non abigenda togae.
Haec mea Musa dedit. Tu, quam colis, optime rerum,
Tu Musae, Medices, fac rata dicta precor.