144. ad Angelum Politianum
Angele, cuncta volens tribuat sic Musa petenti,
A Iove quae didicit sic det Apollo tibi,
Sic Fortuna tibi cedat quoque tempus in omne
Atque sit optatis usque secunda tuis,
5
Sic tibi perpetuos foveat Laurentius annos,
Sic velit haec eadem, quae tibi facta velis:
Te precor, o vates, adsis mihi vestra colenti
Numina, me docta protege, docte, manu.
Tu Medicen, noscens aditus et tempora, magnum
10
Ad quaecunque cupis voce movere potes:
Nititur adversus fatum sapientia tantum,
Solaque syderibus imperat illa malis.
Cum sapias igitur reliquis magis omnibus unus,
Quos Tuscus vitreis irrigat Arnus aquis,
15
Gloria magna tibi dabitur si victor amicum
Duxeris in tutum sorte vetante caput.