Naldo Naldi epigrammaton liber, 138

Testo base di riferimento: A. Perosa, 1943

Cura dell'edizione digitale: M. Rossi


138. ad Laurentium Medicen Petri Francisci filium

Quam sapis, o Medices, aut quam fugis omnia solers,

      Quae possint animo dira nocere tuo,

Hinc licet ut noscam: nam cum malus error in omnes

      Sic eat, ut recta cogat abire via,

5

Non tantum mentem quanam ratione resurgat

      Erudis aut quo se tollat in alta modo,

Corpora sed nequas subeant indocta tenebras

      Instruis, errores detegis atque malos.

Hinc tibi vel mediis hortis labor intus habetur

10

      Cretensi quondam qualis in orbe fuit,

Quo bene cum caecos disces superare labores,

      Diversos in se quos labyrinthus habet,

Vincere cuncta queas gravibus pendentia fatis,

      Ad tot inaccessas dum meditare vias.