128. ad Laurentium Medicen virum clarissimum
Bella ferant quidam cum sic obstare gerendis
Rebus, ut hinc tenuis spes sit habenda mihi,
Tecum nequid agam dicunt mihi, sed magis aptum
Tempus ut expectem nunc meliusve putant:
5
Hoc ego cum reliquis fateor satis esse cavendum,
Qui te, Laurenti , praevaluere minus.
Nam, te cum palmae similem natura crearit,
Quae mage se attollit quo mage pressa fuit,
Non est quod dubitem graviora pericula Martis,
10
Aut ea, quae cupiam, non mihi posse dari.
Praesertim populos cum sic sapienter et urbes
Et Tuscos tanta rexeris arte patres,
Semper ut et Musis sedes servaris honestas,
Servaris proprium semper in urbe locum,
15
Vt neque Mars saevus, grave dum furit ipse, nec hostes
Tam doctas possent eviolare deas,
Quo minus ingeniis a te statuta darentur
Praemia, Bellonae non temeranda gravi.