122. Ioanni Victori Soderino iuri civili operam danti
Te quibus auspiciis, Victor, genuere parentes,
Quam virtute tua nomina digna tenes!
Nam, tibi cum linguae Latiae praecepta darentur,
Quae dedit erudiens Martia Roma suis,
5
Cum bene tu caperes quod Quintilianus amavit,
Aut quod divina finxit et arte Maro,
Quicquid Aristarcus, quicquid descripsit Homerus,
Ascraeus quicquid tradidit ante senex,
Sic alios superans, Victor, capis omnia solers,
10
Roscius ut dici qualibet arte queas:
Auspiciis paribus civilia discere iura
Nunc vis, ut patriae sis pater inde tuae.