83. ad Andream Vendraminum Venetorum principem
Salve, magna parens Venetum, Venetique Penates,
Altisoni salve regia summa Iovis:
Nam mihi sic visa est, cum primum vidimus arces
Auratas liquidi, mira tuenda, maris.
5
Qualis enim princeps hominum pater atque deorum
Ad nova Caelestes facta gerenda vocat,
Talis et Illyrica princeps in sede locatus
Egregia cives temperat arte suos.
Sed magis hoc certe fit tempore, cum gravis auctor
10
Vendraminus agit quaeque gerenda prior,
Cum prior eloquitur, cum cetera turba senatus
Excipit inde sui dicta probanda ducis.
Quos ubi tu videas missos penetralibus altis,
Principe de tanto quenque redire domum,
15
Esse quidem dicas reges regumque parentes,
Quos habet Illyrici nobilis unda maris.