82. ad Pinum Forilivii principem
Si, Deus omnipotens, tibi sunt Foralivia curae,
A morbo Pinum, qui regit illa, tege:
Principe servato multos servabis in uno,
Cum domini quibus est iuncta salute salus.
5
Nam populum virtute nova sic Pinus et urbem,
Egregia cives sic regit arte suos,
Quilibet ut vocitet superos in vota benignos,
Quae bene pro domino vix numeranda facit.
Haec ego. Tum pater ad natum conversus, Olympum
10
Lampade qui lustrat, talia voce dedit:
Phoebe, decus caeli, nitidas huc siste quadrigas,
Dum volo te paucis verbaque pauca loquor.
Aegrotat Pinus, terras qui legibus aequis,
Livia quique pari nunc fora lance regit;
15
Ne pereat, populoque suo tam gratus, et urbi
Tam bene qui nobis sacra pianda facit,
Huic medicas adhibeto manus, ut sentiat orbis
Imus et in terris qui posuere domos,
Me curare probos homines, curare salutem
20
His, quibus Erigone culta, quibusve fides.
Dixerat. Ille, patris monitus ubi cepit honestos,
Phoebus ab excelso pauca locutus ait:
Nalde, velim referas Pino, Saturnia febris
Quem tenet et gravibus vexat iniqua modis,
25
Me fore facturum, ne tam sibi triste minantis
Frigida Saturni stella nocere queat.
Haec ubi dicta dedit, celeres agit inde quadrigas
Donec in occiduos aequore mersit equos.