Naldo Naldi epigrammaton liber, 78

Reference basis text: A. Perosa, 1943

Editing of the digital edition: M. Rossi


78. ad Georgium Foriliviensem

Georgi, cives inter numerande modestos,

      Georgi, patriae pars quoque magna tuae,

Diceris, es veluti, propria virtute beatus

      Et natis foelix diceris esse tribus.

5

Sed, quanquam causis tot fortunatus haberis,

      Quot, modo si cupiam, non ego ferre queam,

Vlla tamen gravior non est neque maior habenda

      Aut mage Flamineis quae placitura viris,

Quam tibi quod natos similes in cuncta parenti

10

      Civibus enutris spemque decusque tuis.

Quorum qui maior legatus in urbe Quirini

      Procurat domini quaeque gerenda sui;

Alter agit curas edoctus ubique paternas

      Tractat et ingenio quaelibet ampla gravi;

15

Tertius at Musas sequitur nec cedit honori

      Maiorum, quanvis sit puer ille tibi.

Quam tibi fortunam cumulat, tua maxima Pinus

      Dum fovet, atque sua vos tegit alta coma!