73. ad Baverium eundem de discessu eius
post Pini curationem ab urbe Foriliviensi
Qualis erat Liciae tellus, ubi cessit ab illa
Inque vices Delon visit Apollo suam,
Cum genitale solum maternaque regna sub aestu
Expetit hibernas destituitque domos,
5
Talis item nobis te docta Bononia postquam
Et vocat et patrios cogit adire Lares,
Talis et ipse dies noctique simillimus atrae
Extitit, ex illo luxque maligna fuit:
Tam graviter tulimus digressu moesta supremo
10
Livia te nuper destituisse fora.
Ista sed interdum de te solatia restant,
Causaque tristitiam mitigat ista gravem:
Quod, velut hic idem Phoebus, licet ardua mundi
Deserat et rapidis ima subintret equis,
15
Occultas bonus ille tamen dat in omnia vires,
Vimque calore suo mittit in arva prius -
Vt, sol donec abest, etiam sub nocte silenti
Progenuisse queat multa latenter humus -,
Sic ea tu nobis abiens praecepta dedisti,
20
Baveri, Latii fama decusque soli,
Nullus ut ignoret nascenti occurrere morbo,
Arte sit aut quali cuique tuenda salus.