61. ad eandem Lucretiam Pini Forilivii principis uxorem
Si me nosse velis cupidum quae causa coegit,
Vt peterem vestros, diva benigna, Lares:
Tu, ne falsa canam, Lucretia docta, fuisti,
Huc iter ut caperem, maxima causa mihi,
5
Quod mihi te talem sperabam in cuncta futuram
Eneae qualis prisca Sibylla fuit,
Italiam Troiae postquam depulsus ab oris
Venerat, Iliacas igne cremante domos.
Ergo, si quod erat Phrigio Cumea parenti,
10
Hoc itidem, vates, sis mihi rursus idem,
Vt possim, sacro quae vaticinaris ab antro,
Auribus accipiens illa notare meis,
Talibus auspiciis non sum minor inde futurus,
Vt reor, Ascanii quam fuit ante pater:
15
Ingenium tanti facio, Lucretia, summum,
Quod tibi nascenti Calliopea dedit.