44. ad Laurentium Medicen de Cosmo eius avo
Ecce, dies rediens augusti primus adest, qui
Semper honoratus, semper acerbus erit,
Hoc quia nos Cosmo moestas sacravimus aras
Fudimus atque piis annua tura focis.
5
Sancte pater patriae, Lydos, velut ante solebas,
Dum coleres terram, respice, Cosme, Lares:
Candidus a nobis pestem defende malignam
Atque gravem Tusca pellito ab urbe famem.
Quod satis efficies, magnum si, Cosme, nepotem
10
Servabis, Latii qui decus omne soli.
Hoc duce non hostes unquam metuemus iniquos,
Sed bona tranquillae tempora pacis erunt;
Hoc duce dira lues Orcum trudetur ad imum,
Saevior Etruscos nec grave morbus aget,
15
Quin aderit pleno semper bona copia cornu,
Latius ut fruges spargat amica novas.
Ducito, Laurenti, vatem tibi vera canentem,
Si verus monitis implet Apollo suis.