Callimaco Esperiente carmina, 134

134. in eundem

Ex spoliis hominum si sunt tibi grata sacella,

      Iupiter, hoc cunctis gratius esse potest,

In quo quicquid inest pateat lateatve quod usquam

      Congessit furtum, preda, rapina, dolus.