Naldo Naldi epigrammaton liber, 20

Reference basis text: A. Perosa, 1943

Editing of the digital edition: M. Rossi


20. de Laurentii Medicis duorum falconum
alterius fuga, alterius morte

Quod tibi tam fortis liquidum petat aethera falco,

      Vt sibi cum gruibus bella gerenda putet -:

Non te, Laurenti, dominum fugit ille benignum,

      Nec fugit imperium mitius ille tuum,

5

Sed fratrem duro quae nuper aquatica collo

      Avis iniqua tulit, hanc det ut arte neci;

Nec contentus ea, quae fratri vulnus in alam

      Confodit, in totum saeviet usque genus.

Post, ubi perdiderit gentem, pius ille, nefandam,

10

      In fratrem tantum quae fuit ausa nefas,

Falconis manes rediens geret, ultus, adempti

      Hostibus a victis, parta trophaea, tibi.

Hinc, ferat ut domino solatia magna dolenti

      Et tua, quae tuleris, danna rependat, ovans,

15

Vnus tot rapido praedas dabit ille volatu,

      Quot simul ii fratres ante dedere duo.