19. ad Bernardum Bembum legatum Venetum
de libro, quem ille apud se diutius detinuerat
Dic mihi, quid tantum Veneta remoraris in aula,
Dic, qua, parve, mihi fretus es arte, liber,
Aut quae te tantum fiducia cepit, ut illic
Ponere iam sedes nunc meditere novas.
5
Desine: privati non est domus illa, sed amplum
Legatum Veneti quae capit, ampla, ducis,
Cui dedit ut noscat divini aenigmata iuris
Iupiter atque artes Calliopea suas.
Adde huc egregios iuvenes, quibus altus Apollo
10
Dictat inaurata carmina blanda lyra:
Hi ne forte tuas carpant, indocte, fabellas,
Si sapis, ergo domum, parve libelle, redi!