Naldo Naldi epigrammaton liber, 16

Reference basis text: A. Perosa, 1943

Editing of the digital edition: M. Rossi


16. de liberalitate, qua usus est Iulianus Medices in eos,
qui in certamen equitum hastatorum illum sunt secuti

Cum modo quos, Medices, sumptus mecum ipse voluto

      Feceris aut quantas fuderis, acer, opes;

Rursus et argenti quae pondera, rursus et auri

      Omnibus, en, hilari sint data fronte tuis,

5

Aut quas sericeas vestes, quae dona dedisti

      Cuilibet, in pugnam qui comes ante fuit;

Aut, ubi, Iane, domum victricia signa tulisti,

      Quam data sint multis munera multa viris,

Vt Macedum fueris priscos imitatus honores,

10

      Quos bonus in dando rex sibi nactus erat:

Te graviter doleo, cum sint ea maxima, summum

      Scriptorem rebus non habuisse tuis.

Siquando dabitur ne grandia facta canentem

      Me fortuna suis privet acerba bonis,

15

Tunc me non humilem spectabis in arma poetam

      Surgere et in Medices condere carmen avos.