Callimaco Esperiente carmina, 33

Reference basis text: F. Sica, 1981

Editing of the digital edition: Barbara Zlobec


33. ad Ioannem Rytifianum

Rytifiane, decus porrecte gentis ad Arcton,

      Cuius in ingenio publica nixa salus,

Hactenus invicti fortunam respice regni

      A te que supplex iure precatur opem.

5

Magnanimeque petit dextre virtute levari

      Cum velut inflexo poplite pene cadat.

Iampridem novit dubiis agitata periclis

      Quid valeas armis quid ratione potes.

Et quantum de te possit sperare fatentur

10

      Temporis exacti splendida facta tui;

Sed nunc consilio magis et virtute iuvanda

      Preteritis instant cum graviora mala,

Intumet Occeanus violentaque bella minatur

      Hinc tibi perpetue federa pacis erant,

15

Illinc Danubii non mitior unda tumescit

      Imminet et nostris ambitiosa malis.

Nec leviora istis Scythici parat ira tumultus

      Et nostra hostili iam tenet arva pede.

Ante alios regi merito tua proxima cervix

20

      Per quam tam vastum substineatur onus.

Concipe consuetos animos, et pectore forti

      Qua magis infestus proruit amnis eas.

Auspitioque tuo desint trepidare minores

      Et servent patrie remque decusque sue.

25

Vidi ego quod fuerat pridem medicabile vulnus

      Post modo sanandum nullius artis ope;

Et novus exigua restinguitur ignis ab unda,

      Spernit et ingentes multiplicatus aquas.

Nondum vulneribus serum est adhibere medentem,

30

      Flammaque non multa sparsa quiescet aqua.

Tu modo consilio forti nutantibus adsis,

      Et dudum errantis dirige navis iter.

Fracta erat adversis Romana potentia rebus

      Et potuit Peno subdere colla duci.

35

Sed Fabius, victis aliis formidine, multa

      Restituit patrie rapta decora sue.

Fecerat hoc ipsum Gallorum cede Camillus

      Et novus exusta conditor urbe fuit.

Tu quoque, qui cunctos merito precellis honore

40

      Nec cedis Fabio pectore non animo,

Quicquid agant alii patriis occurre periclis

      Parque tuis animis aggrediaris opus.

Servator patrie toto celebraberis orbe,

      Inferiorque tua laude Camillus erit.