11. eulogium in Cosmum Medicen patrem patriae
Ergo quis infandum poterit narrare dolorem?
Quis poterit lachrimas explicuisse graves?
Quae mihi, quae poterit carmen spirare dearum,
Dum gravis affligit pectora nostra dolor
5
Dumque adeo Medicis lugemus funera Cosmi,
Natus ut extincti frigida busta patris?
Cum, nova praesertim quae iam dictare solebant
Vatibus Aonio verba notanda pede,
Nunc etiam nigra squalescant veste Camenae
10
Et solvant tristes in sua colla comas,
Cum graviter Phoebus casu concussus acerbo
Dicatur maesta conticuisse lyra.
Nam neque Syllani tantum te, Cosme, Quirites
Extinctum lachrimis condoluere novis,
15
Sed superi, quorum lugendi rarior usus
Et procul a tristi vivere maestitia.
Quod bene de cunctis adeo si, Cosme, fuisti
Promeritus, vita dum fruerere pia,
Vt sua nunc maestis tundentes pectora palmis,
20
Heu, doleant mortis fata severa tuae,
Non precor, e nostro discedat corpore luctus
Aut sim praecipuae condicionis ego,
Hoc precor, usque adeo laxentur membra dolore,
Vt pateat stupido pectore vocis iter,
25
Qua liceat, maesto dum fundimus ore querelas,
Fortunae miseras condoluisse vices,
Qua liceat, patriae dum dantur iusta parenti,
Debita flebiliter publica damna queri.
Tempus erat, Titan quo fervida signa per orbem
30
Acrior Herculei terga leonis adit,
Cum prope iam positus supremo in limine vitae
Senserat extremum Cosmus adesse diem.
Ergo non vanos metuens in corde dolores,
Inscia quos hominum turba timere solet,
35
Sed constans, veluti qui dudum certus eundi
Sidereas cuperet rite redire domos,
Advocat hic natum, qui verba extrema parentis
Audiat, heu, levibus non referenda modis.
Qui simul ac, monitus servaret ut ille paternos,
40
Divini subiit ora verenda patris,
Naturam nivei Medices imitatus oloris
Suprema moriens talia voce dedit:
Si morbus gravior tristi vitiata senecta
Corpora nostra vetat vivere posse diu,
45
Te precor, ut nostri tantas de pectore curas
Et medicam mittas, quam, Petre, quaeris, opem
Nec tu Parcarum tristem durumque tenorem
Tam levibus curis flectere posse puta.
Nam me fata vocant, video, nam Iuppiter ipse
50
Me iubet humanas deseruisse vices.
Non invitus eo nec me mortalia tangunt
Vota nec est vitae iam mihi cura meae.
Mortales pridem meditans deponere curas
Me procul hac humili tollere sorte paro,
55
Corporis ut caecis tenebris vinclisque solutus
Extremum valeam carpere mente bonum.
Quo facere id possim, curas tu, nate, paternas
Suscipe; sunt humeris pondera digna tuis.
Quarum nulla magis me me nunc urget euntem
60
Nec magis ingenium degravat ulla meum,
Quam me, quae semper vita mihi carior ipsa
Extitit, heu, patriam linquere, nate, piam,
Quod te per geminos, tua pignora cara, nepotes
Oro perque meum, Petre, senile caput,
65
Ardenti ut studio Lydos tueare penates
Et procul infesto semper ab hoste tegas
Et, quae nunc multos est iam servata per annos,
Florentis placidus otia pacis ames.
Concordes, moneo, semper complectere cives
70
Et quibus est patriae maxima cura suae.
His, precor, ut sociis Etrusci frena leonis
In rectum semper flectere, nate, velis.
Nec tu iustitiae monitus contemne severos,
Dum statues urbi libera iura tuae,
75
Nanque potes duros populi vitare tumultus
Hac duce, dum meritus quemque tuetur honos.
Quin, ubi te iustis reges populique videbunt
Legibus Etruscas instituisse domos,
Vndique convenient ad te, mi nate, frequentes,
80
Qui rebus cupient consuluisse suis.
O quam conspicies hanc urbem quantaque cernes
Tempore Lydorum surgere regna brevi,
Cum tibi vel reges potius parere monenti,
Quam reliquis mores imposuisse, volent.
85
Hic ego, si tenues fuero dilapsus in auras,
Vt nequeam sedes, nate, videre novas,
Attamen, Etrusci, gaudebo, ut regna leonis
Accipiam monitis aucta fuisse tuis,
Nam me, quae tenuit vivum tellure repostum,
90
Suscipiet patriae maxima cura meae.
Iamque vale et nostrum pompis ornare sepulchrum
Desine; quod terra est, fac, quoque terra tegat.
Vix ea finierat, cum fama accita sinistra
Advolat huc celeri patria maesta gradu;
95
Nanque suburbanum, quod te, tum, Cosme, tenebat,
Casibus illa petens venit abacta novis.
Ergo, ubi divini subiit penetralia Cosmi
Atque patrem vidit patria maesta pium,
Tristibus extemplo Cosmum complectitur ulnis
100
Effundens querulis verba dolenda modis:
Quis me, quis miseram, genitor carissime, natam,
Quis me, quis sine te vivere posse putet?
Cui, modo si moreris, cuinam deserta relinquar
Quisve suo poterit me refovere sinu?
105
Quid vos, fata, iuvat, saevissima numina, tristi
Funere divinum sic temerare patrem?
An quoque, quod sacrum est, audetis tollere, Parcae,
Nec pudor est sanctos perdere morte viros?
Quin ego crediderim mortem tibi posse parari,
110
Iuppiter, et nigros posse subire rogos,
Si modo sic rapitur superum dignatus honore
De nostro Medices in cava busta sinu.
Dixerat et lateri post haec affixa paterno
Hinc oculos nusquam dimovet illa suos
115
Et modo defessi permulcet membra parentis
Et modo dat canis oscula maesta genis.
Interdum saevam tentat si flectere mortem,
Aut lachrimis posset fata movere piis.
Ast, ubi tot cernit precibus nil fata moveri
120
Aspera, sed cursum continuare gravem,
Quod superest, cari morientia lumina patris
Cogitat, heu, tristi composuisse manu;
At nequit infelix subitis exterrita monstris
Officium patri reddere nata pio.
125
Nanque, ubi perspexit gelidos miserabilis artus
Extremis Cosmum deseruisse rogis,
Heu, gelidum magno pectus stupefacta dolore
Concidit in patrios exanimata sinus.
Post, ubi iam stimulis urgens gravioribus illi
130
Excussit stupide languida membra dolor,
Consurgit pugnis pectus percussa decorum
Et lachrimis maestas irrigat inde genas.
Hinc, quaecunque venit, gravibus loca questibus implet,
Dum dolet extinctum patria maesta patrem:
135
Quis te, Cosme pater, saevus mihi casus ademit
Quisve sacrum potuit vis temerare caput?
Quis te, quis nobis invidit, Cosme, deorum
Aut quae te rapuit livida Parca mihi?
Cui tantum de te concessum, Cosme, quis ausus
140
Aeternum tristi perdere morte virum?
An passa est rerum natura extinguere Cosmum?
Ah, potuit tantum sustinuisse nefas,
Vt modo sustulerit, tali quem sorte creatum
Ipsa quidem summa finxerat artis ope,
145
Esset ut in terris aliquis, qui mente valeret
Divina superos aequiperare deos,
Cui foret in cunctis ea mens praesaga futuri,
Qui foret aut tanto praeditus ingenio,
Vt nihil instaret dubium mortalibus usquam,
150
Quin hic non acie cerneret ante gravi?
Hinc igitur, quotiens olim te, Cosme, videbam
Insigni egregios arte praeire viros,
Dum tua consiliis peterent oracla futuris
Vndique vel summi, turba verenda, duces,
155
Verius et post haec a te responsa referrent,
Quam possint aliquo reddier illa deo.
Non ego credebam, sic mors inferre per aevum
Auderet nigras in tua terga manus,
Sed te divina victurum sorte putabam,
160
Aurea dum geminus pasceret astra polus.
Nunc moreris nec me tecum trahis ecce volentem
Nec sinis in sortem, Cosme, venire tuam.
Heu, quibus inveniam te nunc, pater optime, terris
Aut ubi, qui pariter me colat, alter erit?
165
Quid primum deserta querar? Quis damna rependet
Tanta, quis aut Fesulas temperet arte domos?
Vnus enim noras penitus, quaecunque fuissent
Sive gerenda domi sive gerenda foris.
Saepe alias quamvis divino in pectore virtus
170
Laudibus eluxit concelebranda novis,
Hoc tamen egregias Medicis cognovimus artes
Tempore, quo Lydos presserat ipse furor.
In mea cum miseri saevirent viscera cives,
Cum timui socias in mea damna manus,
175
Passus es antiquas nimirum linquere sedes,
In me ne videas vertier arma, pater.
Cum saperes, diro cessisti, Cosme, furori
Non veritus caros deseruisse Lares,
Ne, tu si contra contendas viribus, ipsum
180
Cresceret alterna seditione malum,
Tum, si fata mihi tandem meliora venirent,
Restares patriae spesque salusque tuae.
Ergo, ubi tu Fesulam per me revocaris ad urbem,
Publica res Medicae noscat ut artis opem,
185
Huc populi patrumque humeris suffulte redisti;
Quanto candidior hac fuit illa dies.
Sic, ubi compositos Medicum virtute Quirites
Maximus in placida pace revinxit amor,
Ex illo semper, Medices, tibi maxima cordi
190
Cura fuit, patrium surgeret imperium.
Hinc memini, summas dum rerum flectis habenas
Dumque doces Tuscos candida iura patres,
Insubris e Laribus nostris horrenda Philippi
Agmina consiliis pulsa fuere bonis,
195
Protinus antiquum cum, Piccinine, Mucellum
Sub iuga credebas posse venire tua.
Nam, licet hoc Lydi trepidarent tempore cives,
Dum timor insolitos vertit ad arma viros,
Constanti Medices a cunctis pectore Cosmus
200
Civibus ingentem iussit abire metum
Atque suis tandem melius confidere rebus,
Dum monet hostiles pellere ab urbe minas,
Donec in Anglari Nicolaus valle subactus
Milite de nostro maxima damna tulit.
205
Singula sed referam quid nunc bene gesta parentis,
An, premat ut gravius pectora nostra dolor?
Sed, premat usque licet, moriar prius ipsa, necesse est,
Praestita quam taceam, candide Cosme, tua.
Tu nostris Calabrum pulsasti e moenibus hostem,
210
Tu Lusitani fortia castra ducis.
Si quis, at, iniustus surgebat forte tyrannus
In me, quam primum te duce pulsus erat.
Sicque graves casus et summa pericula summis
Vitabat studiis Tuscia prisca tuis.
215
Vrbibus Etruscis nec te divinius usquam,
Consilium patriae qui daret, alter erat.
Acrius ingenio, Medices, te nemo videbat,
Temporibus dubiis quae faciunda forent.
Ergo, ferox Arago nostros cum forte Quirites
220
Fideret insolito posse domare iugo,
Consilio tantum, tantum pietate fideque
Publica res per te constabilita fuit,
Vt Calaber Medica pulsus virtute tyrannus
Inceptis caderet turpiter ille suis.
225
Nec satis est acies penitus delere molestas,
Quae me vexassent Marte furente graves,
Sed mihi perpetuos demisti, Cosme, timores.
Aspice, quas vires patrius ardor habet.
Aspice, quo Medices patriae succensus amore
230
Hostiles Tusca pellat ab urbe minas.
Ne quis, enim, Lydos auderet forte Quirites
Viribus interdum sollicitare novis,
Cum duce Bebriaco foedus percussit amicum,
Civibus Etruscis quod violare nefas.
235
Cum meminisset, enim, qua Gallus mente Philippus
Saepius indixit bella gerenda mihi
Vtque suis cuperet Lydum domitare leonem
Viribus et Tuscos diripuisse Lares,
Cum bene novisset post haec te, maxime rerum,
240
Sfortia, militibus consuluisse meis
Quantaque praeterea constanti e pectore virtus
Surgeret et quantum mens agitaret opus,
In me ne posset Ligurum saevire tyrannus,
Amplius ingenuo prospicit ille gravi.
245
Inde videt Lydos monitis hortatus honestis,
Ne desint summo praemia summa viro.
Nam, tibi Caesareas cum forti e pectore vires
Cerneret in bellis enituisse novis,
Vt posses armis magnos sperare triumphos
250
Fortibus et priscos aequiperare duces,
Ni te deficiant comites, qui forte ministrent,
Sfortia, virtuti commoda quaeque tuae,
Non cessat Medices opibus contendere magnis,
Non cessat vires accumulare tuas.
255
Sic, dum consiliis Medicum suffultus et auro
Expugnas populis moenia saeva meis,
Insubris imperio quondam subiecta Philippi
Gallica pro meritis sunt data regna tibi.
Hinc me maiori iam nunc pietate tueris,
260
Hinc manet in socio maior amore fides,
In me quam fuit aut odium crudele tyranni
Illius aut in me quam gravis ira fuit.
Nec tamen, heu, saevam potuerunt flectere mortem
Tot merita in patriam, Cosme benigne, tuam.
265
Quae cum sint, aderit quisquam, qui lumina nostra
Perpetuis lachrimis posse carere putet?
Adde huc optatae per te tot commoda pacis,
Adde huc et nati munera magna tui.
Nam, cum pauca mihi veteris vestigia belli
270
Restarent Medica frena tenente domo,
Cum Veneti Tuscam cuperent turbare quietem,
Cum raperet nostros Appulus hostis agros,
Mittitur in foedus Cosmi genitoris alumnus,
Comprimat ut motus, Mars violente, tuos.
275
Qualis, enim noram, Petri de pectore virtus
Surgeret aut similis quam foret ille patri.
Nec spes destituit, dum tantae pondera molis
Sustinet atque iras temperat arte graves.
Dum Petrus egregiam percusso foedere pacem
280
E Veneto rediens attulit usque sinu,
Sic nati virtute nova, virtute parentis
Tradita sunt Italis otia longa viris.
Ast, ubi me diris iactatam saepe procellis
Accipit in tutos mollior aura sinus,
285
Erigis auratos, insignis Cosme, penates,
Vt vetus Etrusca crescat in urbe decus.
Hinc in honore deum cunctos celebranda per annos
Condita sunt opibus candida templa tuis;
Candida templa quidem Fesulis suffulta columnis
290
Quae sint ingenii signa notanda pii.
Nam, quicunque novas spectabit protinus aedes,
Quas addis sacrae, candide Cosme, cruci,
Quique pio Marci constructum nomine templum
Viderit aut cameris atria longa novis,
295
Laurenti cernet nitidum quicunque lacunar
Auratas tecto versicolore trabes
Aut canonum surgens templum sedemque sacratam
Viset et ut pulchra fornice tecta nitent,
Asseret hic, dudum qui iam tot templa, tot aedes
300
Ingenti Medicum condidit aere sacras,
In terris olim nulli pietate secundus
Extitit aut superum relligione deum.
Nec tegit haec pietas Cosmum; tot sacra colenti
Improba mors nigras iniicit ecce manus.
305
Nec iuvat, heu, doctas semper coluisse Camenas
Illarumque choris usque fuisse ducem.
Nam, quicunque sacrum cupiens libare liquorem
Sperabat vitreo spargere fonte caput,
Te duce Cirrhaeas hinc est deductus in oras
310
Votaque complevit te duce, Cosme, sua.
Quicquid enim, Medices, uni tibi forte placebat,
Quicquid et ingenium sanxerat inde tuum,
Hoc alacres itidem Nysae sub vertice Musae
Numine firmarunt tempus in omne suo,
315
Quo te non patrii tantum dixere poetae,
Qui cuperent frondes carpere, Cosme, sacras,
Sed quoque Bebriaci divino carmine vates,
Sed quoque te Latii concinuere viri,
Qualia Pierias tentabant gaudia mentes,
320
Qualia Castalii pectora sancta dei,
Bellerophonteas cum te ductante cohortes
Spectabant auctos ex Helicone choros.
Nunc mecum, heu, lugent communia damna querentes
Communemque dolent numina maesta patrem.
325
Nec tantum Caesar, qui fessas dicitur omnes
In placido Musas continuisse sinu,
Ad lachrimas movit divarum lumina quondam,
Dum subit extremos morte iubente rogos.
Nunc Medices quantum fato correptus iniquo
330
In luctum maestas compulit ire deas.
Et merito. Quis enim Latiis erat alter in oris,
Qui daret, heu, doctis praemia tanta viris?
Num quis erat, Medices, qui non donatus abiret,
Nomine qui ferret scripta legenda tuo?
335
Ille domum de te suscepit, Cosme, Laremque,
Hic etiam de te praedia laeta tulit.
Divitiis alius Medicum ditatus et auro
Invenit ingenio munera quanta suo.
Quid referam, summo quos es dignatus honore
340
Aut duce te summum qui tenuere gradum?
Enumerare mora est, quot iam, dum praemia dignis
Digna paras, artes edidicere bonas.
Hinc oratores, hinc sunt mihi, Cosme, poetae,
Hinc sunt philosophi, turba verenda, graves.
345
At bona quot nobis tecum modo rapta fuerunt?
Decidimus quanta spe modo, care pater?
Per te iam virgo terris Astraea redibat,
Vt tecum fraudes pelleret illa malas.
Iam mihi, iam, Medices, te consultore redibant
350
Aurea Saturni saecla benigna senis.
Iam fore credebam me tandem, Cosme, quod olim
Caesaris Augusti tempore Roma fuit.
Fallor at infelix fatis confisa malignis;
Fallor, ut in lachrimis tempora longa teram.
355
Nam mihi quae veniat sine te modo, Cosme, voluptas?
Pectora quid sine te nostra iuvare queat?
Quid prodest, placida quod per te pace fruamur,
Quidve iuvant populos otia longa meos?
Si moreris, vitae, Medices, pars maxima nostrae,
360
Si pater amplexu velleris usque meo,
O saltem exequiis patrium celebrare sepulchrum
Si visses meritis pignora cara, pater,
Haec aliqua, heu, nobis solatia, Cosme, tulissent,
Haec lachrimas poterant imminuisse graves.
365
At tu, quem vitam servasti semper in omnem,
Cum moriens cuperes hunc adhibere modum,
Vsque vetas ullis efferri funera pompis
Aut Mausoleo condier illa novo.
Ast ego, quae nullis astringor legibus usquam,
370
Libertas monitis cui data, Cosme, tuis,
Ipsa quidem tali semper dignabor honore,
De te quae restant maxima facta, pater,
Temporibus priscis quali dignatus honore
Etrusca nullus civis in urbe fuit,
375
Denique vel qualem Ciceroni Roma togato
Libera vix uni praebuit una viro.
Nanque pater patriae Tusca vocitaberis urbe,
Libera dum populis iura petita dabo.
Haec tibi, dum magnum radiis sol circuet orbem,
380
Constabunt titulis nomina iuncta tuis,
Haec tibi non fatum, non invidiosa vetustas,
Non tibi longa licet auferat ulla dies.
Dixerat et variis tandem confecta querelis
Reiicit in fratrem languida membra Petrum.
385
Ille sinu accipiens dictis solatur amicis
Ac fessam luctu sublevat inde gravi.
Si visum est Medicen fatis extinguere Cosmum,
Si patre nos privant numina terna pio,
Niteris in vetitum; nam, Ditis busta tenebras
390
Cum semel intrarunt, ianua clausa manet
Nec revocare datur, cum fuscae ianitor aulae
Obseret aeterna limina dura sera.
Disce igitur querulis iam finem imponere verbis,
Disce tuis lachrimis nunc adhibere modum,
395
Ne tibi, ne dubita, desit, qui publica curet
Munera, qui Fesulas temperet arte domos,
Nam mandata pater, quibus haec tua damna leventur,
Extremis moriens vocibus ipse dedit.
Praeterea claros Tusca de gente Quirites
400
Nonne, soror, cernis tot superesse tibi?
En Florentini proceres sanctusque senatus
Fluctibus en assunt, portus et aura, tuis.
His licet ingenti vexentur corda dolore
Et veniat luctus ut tibi causa gravis,
405
Hi tamen edocti Cosmi virtute parentis
Te poterunt tantis eripuisse malis.
His igitur ducibus lachrimis conabor ab istis
Ad laetos tandem te revocare gradus.
Annuit illa viro et, quotiens solatia quaerit,
410
Ad notos Medicum confugit ipsa Lares.