Callimaco Esperiente carmina, 38

38. contra invidos

Credite, mortales: genitrix sanctissima Christi

      Est verum miseris presidium et columen;

Nec contenta semel nobis peperisse salutem

      Supplicibus quotiens rite vocatur adest;

5

Illius ad numen solida spe mittite vota:

      Audiet et cassas non sinet ire preces.

Me certe ingenti fortune turbine raptum

      Non tulit, ut dixi: "Te precor, affer opem";

Ac propere inclusum dense caligine nubis

10

      Per medias tutum reddidit insidias;

Et mihi seu dixit seu visa est dicere: "Frustra

      Incutit ingentes ista procella minas.

Non est cur metuas quicquam tibi nemque nocere

      Nemo potest, dum tu vixeris innocuus;

15

Assuetoque calens sancte virtutis amore

      In voto humanis nobiliora geres;

Nec de te fuerit testis tibi sanctior ullus

      Quam mens recta tui conscia consilii;

Non frustra laudum carmen cecinisse mearum

20

      Et mihi te te totum sponte dicasse putes;

Ipsa tuis adero rebus, rursusque reponam

      In solidum, si quid vis mala concuciet".

Quid furis invidie turba exagitata flagellis?

      Quid stulte oppugnas quod superare nequis?

25

Altius evexit rerum me cura bonarum

      Quam cui iacta tua tela timenda manu.

Assistitque mihi contra te Virginis alme

      Numen, et incursus frangit ubique tuos.

Inferiora petas et que sibi nulla sacravit

30

      Virtus, que nullo numine tuta manent.

Fortune tibi regna patent, timearis in illis,

      Ilic te iactes et videare potens.

At siquis sortis contempto fine caduce

      Altius aspirans et meliora sequens,

35

Tristia, leta simul metuenda optandaque vulgi

      Despicit, et similis vivit in orbe deo,

Illum sacrilego si queras ledere nixu

      In vanum per te spicula missa cadent.

Nam sacer et nullo penitus violabilis ictu

40

      Fortune posuit sub pede regna suo.

Plusquam posse datum quid demens cornua tollis?

      Non ideo attinges non adeunda tibi;

In vanum tua tela acuis, me cognita dudum

      Humana in tutum seposuere locum;

45

Hon ego sum, sed imago mea est quam cernis in illam.

      Quid mihi si vires experiare tuas?

Dum mens sana mihi nullique obnoxia fraudi,

      Integra dum virtus innocueque manus,

Insultes licet usque minax et mente maligna

50

      Ceu victrix capias gaudia quanta libet,

Ipse bonis animi puri invictique beatus

      Ridebo, et letus te et tua despitiam.