Naldo Naldi elegiae ad Laurentium Medicen 3, 8

Testo base di riferimento: L. Juhász, 1934

Cura dell'edizione digitale: F. Boschetti


8. votivum carmen ad Apollinem artis medicae deum
pro Iuliano Medice graviter aegrotante

Carminibus vatum semper si, sancte, piorum

      Flecteris et precibus, pulcher Apollo, piis,

Huc, quod Arabs felix aut quod gerit Indica tellus

      Aut Haemi quicquid colligit ora, feras,

5

Et quaecunque putas membris conferre levandis,

      Seu cantus fuerint, pharmaca sive magis,

Nanque decet puero, vexat quem sontica febris,

      Te Medici medicas nunc adhibere manus.

Nam tu sive deus Musarum et carminis auctor

10

      Diceris et medicae sive repertor opis,

Nimirum, Petrus quia sit complexus, utrumque

      Consorti debes, dive, favere tuo,

A Iove si tristes discis nam pellere morbos

      Aegraque sunt curae corpora danda tuae.

15

At Petrus e Cosmo didicit curare parente,

      Ne vitiet mentes ulla cupido bonas.

Hinc bene, cum Medices medicas exerceat artes,

      Conveniunt generis nomina prisca sibi.

Quod, si voce novem mulces et carmine divas

20

      Et nutum servat quaeque puella tuum,

Pluribus at Petrus meritis nec poenitet illas,

      Traxit in arbitrium numina tanta suum.

Si Maecenatem laudant, quod plurima quondam

      Vatibus attulerit praemia digna sacris,

25

At longum Medices etiam dicetur in aevum

      Et veniet meritis par quoque fama suis,

Non modo, quod doctis doctissimus ipse poetis

      Faverit ingeniis, spesque salusque, bonis,

Sed, quia Pieridum miro succensus amore

30

      Hospitio Musas suscipit ille domi.

Nam Petrus Aonio deducens vertice nymphas,

      Hactenus Haemonium quae coluere nemus,

De Pario vitreum construxit marmore fontem.

      Vnde fluat, sacros quae lavet, unda, choros.

35

Quin, prope se quales, hortos, nec Thessala Tempe

      Pulchra vident, doctas iussit habere deas,

Vt possit Petrus Musas audire canentes,

      Quae Medicum laudes sint habitura novas.

Tantus honos Medicis divas nam detinet illas

40

      Deque suo tantum provenit ore decus,

Vt, quotiens lauri virides spatiatur ad umbras,

      Assurgat Medici quaeque Camena Petro.

Haec ego. Tum Phoebus respondit pauca roganti

      Auratae pulsans consona fila lyrae:

45

En precibus votisque tuis, en, Nalde, pudicis

      Assumus, en castus numina flexit amor.

Me tibi Pierides patientur adesse vocanti

      Meque volent Medici cuncta adhibere pio

Et, quanquam lati distinguo tempora mundi,

50

      Cursibus et nostris itque reditque dies,

Hic adero tamen. Interea quis forte deorum

      Lucis agat currus, viderit ipse pater.

At tu, ne dubia suspensus mente traharis,

      Accipe divinis verba notata sonis.

55

Ille Petri Medicis natus, cui multa precaris,

      Liberet ut morbus membra tenella gravis,

Ne dubita, febres quam primum, Nalde, malignas

      Evadet, si quid pharmaca nostra valent.

Ah, quibus ille meo servatur numine rebus,

60

      Afferet aut patriae quot bona summa suae.

A magno, qui, cum deducat nomen Iulo

      In Medica genitus, strips generosa, domo,

Dum longos vitam felix producet in annos,

      Se similem generi nominibusque dabit.

65

Me duce nam vitreo tantum de fonte liquoris

      Versatus nostris hauriet usque iugis,

Vt tibi, qua merito, Laurenti edocte, nitentes

      Arbore iam cinxit lecta corona comas,

Hac itidem fratri nectam de fronde coronam,

70

      Sitis ut e nostro munere uterque pares.

At, postquam veniet nobis maturior aetas,

      Qua patriae liceat res agitare graves,

Extremis tandem victrix Florentia terris

      Finiet imperium facta beata suum.

75

Tunc sinet, Arne, tuis misceri maximus undis

      Ipse suas Nilus Eridanusque pater,

Audiet et Lydos etiam mugire leones

      Subdita longinquis ultima terra plagis.

Cuius ut insignis lucescat gloria palmae,

80

      Crescat et ut Medicae fama decusque domus,

Victrici rursus victorum tempora lauro

      Ornabo propriis ipse deus manibus.

Tunc te felicem dictabis, Petre, parentem

      Et nihil huic sorti praeposuisse voles,

85

Cum donata mea populo comitante corona

      Pignora conspicies bina redire domum.

Haec cecinit Phoebus. Phoebo quis verior augur?

      Quis dubitet vati credere cuncta deo?