4. ad Cosmum Medicen de eius laudibus
Cum sim dicturus Cosmum, quo pondere cervix
Atlantis gemeret, duro qui vertice caelum
Sustinuit, nemoris non tantum diva beati
Calliope vocitanda mihi doctaeque sorores,
5
At, pater illarum, multo magis ille vocandus
Es mihi, supremum nutum qui concutis orbem,
Qui regis imperio terras et sidera caeli
Clara facis, genitor, cuius sunt omnia plena,
Te, precor, huc assis, dum me per maxima tantus
10
Raptat amor, cumba dum me iuvat ire per altum,
Nam sine te quisnam divinum dicere Cosmum
Audeat aut tantum possit quis ferre laborem?
Cum variis essent mortales pestibus acti
Vndique cumque forent terraeque marisque tumultus
15
Exorti plures nec longa tumescere bella
Desinerent lateque undarent sanguine fossae
Caesorum, cunctis dum Mars bacchatur in oris,
Cum iam flava Ceres victum deserta negaret
Agricolis, fugiunt dum structas aere catervas,
20
Liber pampineas nec posset collibus uvas
Defendisse satis, furerent dum Martia campis
Classica nec steriles praeberent pabula terrae,
Maxima debilitas penitus mortalibus aegris
Instabat, pestis miseros invaserat artus,
25
Qualem dira fames genuit, cum fessa labore
Corpora non possent vires revocare peremptas.
Sic mortale genus prope iam vel peste vel armis
Exhaustum multos minimum potuisset in annos
Durare et varios morborum ferre dolores,
30
Ni deus, aethereos nutu qui temperat axes,
Iuppiter, heu, casus hominum miseratus acerbos
Omnipotens sedem superos vocitasset in unam.
Est locus, austriferi medio qui vertice caeli
Eminet, huic geminae panduntur cardine portae,
35
Quo superi possint hac atque hac ire frequentes.
Aurea caelicolis lateque sedilia magnis
Dependent circum nitidis ornata lapillis
Testudoque super vario distincta colore,
Quam barri e niveo sustentant dente columnae.
40
Hic pater in solio Vulcani ex arte peracto
Constitit et vultu, quo pellit nubila caelo,
Alloquitur stantes divos ac talia fatur:
Nostis, ut in curis homines sint acribus olim
Versati et quantos bellorum exhauserit aestus,
45
Quae miseros agitet, Discordia, qualis iniquis
Vexarit Bellona modis, hinc tristis ad illos
Pervenit miseranda lues, dum trita labore
Corpora deficiunt variis exercita curis.
Hos quia me scitis solos genuisse capaces
50
Ex iis, qui terras habitant, animalibus altae
Mentis et ad caelum possint qui tollere vultus,
Hos igitur, meditor, ne deseruisse putemur,
Egimus in terris nil nos quo rectius unquam
E tantis demum miseros auferre periclis,
55
Rebus et afflictis extremum imponere finem.
Quod fieri ut possit, superis mittendus ab oris
Vnus erat vestrum, sed enim natura deorum
Non sinit aeternos quicquam tetigisse caducum.
Sic alius, nostra fuerit qui doctus ab arte,
60
Mittetur, liceat certas cui noscere leges
Fatorum nostrasque vices gessisse per orbem.
Hic ego, sit qualis, concepti mente futurus,
Scilicet ut primum nobis erit ille creandus,
Quisque suas in eum vires effundat, ut omni
65
Protinus hic fiat divorum ex arte beatus,
Cui, cum magnorum curas regumque ducumque
Suscepturus eat, latus quos sustinet orbis,
Cosmo nomen erit, Latio quem nomine mundum
Dixerunt, propria ne distet nomen ab arte.
70
Hic igitur, mortale genus quibus ante periclis
Protinus extiterat, tandem depellat et altos
Auferat ex hominum quamprimum corde dolores.
Post modo, quos tristes habuit metus acer, eosdem
Laetitia explebit Medices; tum saecula condet
75
Aurea, quae quondam Saturno rege fuissent.
Hinc igitur Latii longa cum pace quiescent.
Is, quia, cum terras viset neque bella gerentur,
Ni patriae saevos poterunt quae forte tyrannos
Delevisse satis, vitium neque triste sequentur
80
Mortales, virgo superis hinc rursus ab oris
Ad terras veniet longo post tempore visas,
Sic aut nulla quidem veteris vestigia fraudis
Aut pauca extabunt, sed mox quibus ille peremptis
Instituet sanctos Tyrrhena per oppida mores.
85
Ast, ubi de caelo tandem mittetur et imum
Terrarum Cosmus praesens inviserit orbem,
Divini tanto nimbi splendore nitebit,
Quantum acies hominum nequat sufferre videntum.
Hunc ubi vel magni reges magnique tyranni
90
Agnorint, illi sacros impendere honores
Non dubitent, nam quisque deus quot in omnibus aris
Consultus dederat monitis oracla futuris,
Vnus tot sacro promet de pectore Cosmus,
Rebus enim dubiis populi proceresque superbi
95
Consultum e Latio venient, quibus omnibus idem
Certior est Medices Phoebo responsa daturus.
Iuppiter haec multis, at non Tritonia Pallas
Multa refert: Genitor, quis non tua iussa facessat
Aut quis opem tantis non hic velit addere rebus?
100
Per me nulla mora est, quem tu meditare creandum,
Finibus ut Latiis sapiens ita fiat, ut illum
Aequarint nulli Tusca de stirpe nepotes.
Quae cum dixisset Pallas, Cyllenia proles
Ordine subsequitur: Quemquam, rex maxime divum,
105
Praeceptis censes citius parere paternis,
Quam me velle, pater, fuit aut parentior alter
Me tibi, qui rapidos tulerim persaepe calores,
Dum tua quam celeres refero mandata per auras?
Hunc ego, ni solita fuero deceptus ab arte,
110
Divitiis, opibus semper donabo futuris
Innumeris, quales Perses possederat olim
Aut is, qui celeres respersit sanguine Parthos.
At quantum eloquio veniat valiturus et arte
Dicendi, cives referent, quibus omnia Cosmus,
115
Ad patriam longe spectent quaecunque tuendam,
Persuadere potis, varios restinxerit aestus
Bellorum et saevos poterit sedare tumultus.
Praeterea multi e Latio seu forte canoros
Versus astricti numeris seu verba soluti
120
Libera conscribent pedibus, quicunque per aevum
Optabunt longos operum durare labores.
Inscribent Medici vigilata volumina Cosmo,
Tantum nanque sui splendorem nominis addet,
Quisquis ut ad Medicem multo conscripta labore
125
Miserit, hunc hominem dicam, cui nulla futuri
Meta detur, cunctos qui sit victurus in annos
Nec passura sitim videat sua carmina turpem.
Haec ubi divino Cyllenius ore locutus,
Divi, qui media caeli statione sedebant
130
Concordes eadem, summi quae rector Olympi
Dixerat, ingenti sanxerunt cuncta favore.
Protinus est post haec caelesti e sorte creatus
Divorum coetus, fieri quem iusserat omnis,
Mittendum tamen omnipotens non ante putavit
135
Iuppiter ad terras, quam toto pectore sacros
Conciperet divum monitus et honesta piorum
Munera novisset superis versatus in oris.
Ille quibus terras et magnum temperet orbem
More gubernaclum doctus retinere deorum,
140
Conciliis igitur cum plurima tempora Cosmus
Afforet, inter se celebrant quae maxima divi,
Disceret atque homines divina ex arte regendos,
Venerat id tempus, quo Iuppiter aethere summo
Mittat in imperium magnum regnumque futurum.
145
Sunt geminae caeli portae, quarum una deorum,
Altera terrenos nimirum tendit in artus,
Quas circum fertur late candore nivali
Circulus et varium signorum intersecat orbem.
Hinc iter ingrediens Medices ubi sidera Cosmus
150
Splendida deseruit, superorum quilibet illum
Ad cancri portam fuerat comitatus euntem,
Nam licet ulterius nulli prodire deorum.
Huc ubi pervenit Medices, ita Iuppiter altus
Alloquitur Cosmum dicitque novissima verba:
155
Vt noscas, imo quae sis facturus in orbe,
Haec tibi, Cosme, feram; tu condita mente teneto.
Scito, ubi tu Latium propriis virtutibus orbem
Pacaris pacemque dabunt tua gesta benignam,
Nullo te nigram visurum tempore mortem,
160
Sed fore victurum, dum nubila frigidus aer
Dumque feret caelum stellas, dum montibus altis
Versabuntur apri, fluvios dum piscis amabit,
Nam, velut e nobis unum, te, candide Cosme,
Tollere de medio penitus mala Parca timebit.
165
Ast, ubi tu Latiis extremo maxima terris
Gesseris imperia atque vices in tempora nostras,
Huc tibi sit reditus, sedes haec aurea Cosmum
Certa manet, superas ibis rediturus in oras
Aevo perpetuos illic usurus in annos.
170
Haec deus. At Medices animo nihil inde moratus
Ad terram linquens orbem candore decorum
Descendit, nullam Lethaei fluminis undam
Cum degustaret, geminas neque perderet alas,
Lucida cui tanto fulserunt membra nitore,
175
Vt, sedes quanquam Florenti Cosmus in urbe
Ponendas statuit, quo fortunatior una
Protinus haec Tuscas inter caput efferet urbes,
Attamen est adeo latum vulgatus in orbem
Splendor et extremas late diffusus in oras,
180
Vt Nilusque pater mirans atque ultima Thule
Quaereret, unde foret tam clari causa nitoris.
Cum vero nossent, Latiis ut splendor ab oris
Venisset, Tusca quoniam novus Ammon in urbe
Tunc responsa daret, subito concursus ad illum
185
Factus et ex omni Latii regione videndum,
Qui caelo fuerat nuper demissus ab alto.
Venerunt magnique duces magnique tyranni
Suppliciter rebus dubiis responsa petentes.
Qui cum vidissent hominem vocemque relatam
190
Auribus acciperent sacri de pectore Cosmi,
Vsque adeo sensus stupefactaque corda fuerunt,
Vt patriam tandem redeuntes quisquis avitam
Iurarent penitus nullo se tempore quicquam
Vidisse in terris Cosmo divinius usquam
195
Aut se visuros; adeo praesentia famam
Vicerat acceptam cuiusque in mente priorem.
Sic Medicis partes hinc fusum est nomen in omnes,
Vt, Romae fuerat qui princeps optimus olim,
Augusti nusquam celebretur gloria maior.
200
Et merito, quoniam non inferiora togatus
Egerit et patriae verus pater inde vocari
Promeritus fuerit, saevis ex hostibus unus
Quod libertatem saevaque tyrannide texit.
Felix, o nimium felix Florentia, quae te
205
Nunc iactare queas tali pia mater alumno,
Qualem nemo quidem se nunc vidisse fatetur
Hactenus aut Latio iam sperat in orbe futurum.
Hic ita sim demens, tenui qui carmine laudes
Aggrediar memorare novas aut maxima Cosmi
210
Facta Sophocleo nimirum digna cothurno?
Nam puto, si Phoebus divini carminis auctor
Pro meritis ornare velit, vix possit et ipsum
Vix queat ingentem scribendi ferre laborem.
Quis tam doctus erit, digno qui carmine possit
215
Insignem pietate virum laudare? quis usquam
Exprimat, ut Medices superum perculsus amore
Relligione deum priscos superarit avorum,
Cum nullus plures superis impendat honores,
Plura nec ex ullo fuerint in honore deorum
220
Structa vel insigni pulcherrima templa decore,
Arnus, quae, donec leni fluet agmine Tuscus,
Extremis veniens mirabitur advena terris?
Qualis at in Cosmo fuerit prudentia, quale
Ingenium, regit Etruscas dum legibus urbes,
225
Mortali quamvis minus est fas dicere cuiquam,
Hoc tamen haud sileam cunctos, quibus optima curae
Publica res fuerit, vere ingenueque fateri
Omnia se penitus Cosmo didicisse magistro,
Ad bene pertineant urbem quaecunque regendam.
230
Et dubitabis adhuc priscae, Florentia, Romae,
Vnde genus ducis Syllano milite primum,
Te fortunatam longum conferre per aevum?
Quae sit divinos quamvis complexa nepotes,
Imperium terris animos aequarit Olympo,
235
Hoc tamen hanc uno superas penitusque necesse est,
Semper in hoc uno saltem tibi cedat alumno.