42. ad Borsium Estensem
Si quis opem vates a te sibi iure petivit,
Si quis, ut auxilium, Calliopea, dares,
Iure quidem petimus, coeptis, dea, grandibus assis.
Res est, Musa, satis digna favore tuo.
5
Non ego ficta canam in superos fera bella Gigantum
Vtque gravem summus Pelion Ossa tulit,
Sed referam veros verae virtutis honores
Vtque sit in vera nobilitate decus,
Teque canam, Borsi. Nulli virtute secundus
10
Sis, velut Estensis gloria summa domus,
Claret ut in Latio nec te prudentior alter
Nec mage qui populos temperet arte suos.
Hoc civesque tui, qui non timuere tyrannum,
Sed, velut es, patrem te coluere, probant,
15
Hoc simul et fratres, quorum tibi maxima cura,
In te quos pietas rursus amorque tenet.
At, licet in cunctis, a te quae gesta feruntur,
Summa quidem virtus luxerit ante tua,
Tu tamen egregios nuper documenta dedisti,
20
Vincis ut ingenio, vincis ut arte viros.
Nanque fores Romam cum perventurus ad urbem,
Vt concepta tibi solvere vota queas,
Ipse timens hominum casus variosque reflexus
Fortunae et varias tempus in omne vices,
25
Accersis caros fratres, quibus intima regni
Legibus assignes, dux memorande, tuis.
Munera quid referam, multis quam multa dedisti,
De te, quot populus quantaque dona tulit?
Nam neque tu tantum, deceat quid quemque, requiris
30
Aut, sit quod meritum cuique, benigne, vides,
Quam tibi conveniat quid tandem, respicis, uni,
Cui satis imperii fors cumulata dedit.
Hinc non parva quidem multis tum munera donas,
Sed summum deceant quae dare summa ducem.
35
Praedia quin etiam meritis bis sena dedisti,
Iugera quot versu non memorare queam.
Diceris intextas auri sub tegmine vestes
Inde quidem multas exhibuisse tuis.
Haec ubi sunt paucis a te confecta diebus,
40
Haec ubi consiliis sunt agitata bonis,
Protinus accersis fratres proceresque supremos,
Possit ut admonitus quisque venire tuos.
Sic, ubi te veluti carum petiere parentem,
Talibus eloqueris talia verba modis:
45
Quantus amor meus est in vos, quam maxima cura,
Non ego, si cupiam, commemorare queam.
Me desiderium vestri quam grande sequatur,
Prae lachrimis nequeat lingua referre piis.
Ibo tamen, quia causa gravis nos urget euntes,
50
Nos monet atque urbem, Romule, adire tuam.
At vos, dum redeo, tutantes protinus urbem
Hanc nihil horrendum pertimuisse decet.
Sic pietas, sic vestra fides spectata requirit,
Vt satis haec per vos moenia tuta putem.
55
Haec ego militibus non defendenda relinquam
Nec mihi custodes, qui tueantur, erunt.
In manibus regnum vestris urbemque repono,
Quicquid et imperium possidet inde meum.
Vos pro militibus, fratres civesque, relinquo
60
Proque satellitibus, pignora vestra, meis;
Pro fidis vestram summae custodibus arcis,
Quae spectata diu est, linquimus ecce fidem.
Sic ais. At, mundum quoniam ratione moveri
Atque deum precibus flectier inde putas,
65
Funderet in superos, mandasti, ut quisque sacerdos,
Dum redeas, castas nocte dieque preces.
O decus egregium, quis relligione deorum
Alter in Hesperio te viget orbe prior?
Plura quis in superos erexit templa? quis aedes
70
Extulit in superos relligione sacras?
Quis fuit in precibus fundendis castior alter?
Quis melior sanctis ponere sacra focis?
Nanque dies aderat fatis datus, optime rerum,
Quo procul urbe tua Roma petenda foret.
75
Is simul illuxit, simul ac lustravit et orbem
Exoriens radiis pulcher Apollo suis,
Templa petis magna procerum comitante caterva,
Dentur ut in superum thura pudica Iovem.
Inde cani hos mandas hymnos, ea sacra piari,
80
Quae superum celebrat spiritus ille sacer,
Vt, qui nascendis dederat primordia rebus,
Is tibi discessus causa suprema foret.
Ast, ubi iam finis sacris datus inde solutis
Et data divinis ultima meta focis,
85
Egrederis templum populo comitatus ad urbis
Portas, ut coeptum prosequereris iter.
Hic tu quas lachrimas pietatis fundere cives
Aut quibus audisti condoluisse modis,
Cum graviter ferrent patria te cedere ab urbe,
90
Ad mensem quamvis huc rediturus eras?
Et merito, quis enim te sit clementior alter
Aut mage qui populos diligat inde suos?
Iure igitur cives quam maxima signa dedere,
In te quae pietas, qui suus esset amor.
95
Nam, comes ad portas cum sic tibi quisque veniret,
Vt reliquus fieret nullus in urbe tua,
Quantum acie poterant oculi servare sequentum,
Spectat quisque suum tristis abire ducem.
Hic mea, quot comites statuisti ducere tecum,
100
Non, ego si cupiam, lingua referre queat,
Hos tamen, elegit tua quos sapientia primos,
Quos voluit reliquis praeposuisse, canam.
Illos obmittam, quos est mora longa referre
Nec quos ingenii nobilitavit opus.
105
Sex medicos igitur referam, quibus auctor Apollo,
Sit tutela quibus corporis usque tui.
Sex totidem, solvant qui sacra aenigmata iuris,
Cum venient dubiis discutienda reis.
Cognita praeterea quibus est natura deorum,
110
Est quibus in superas mens agitata domos,
Sex divinarum rerum documenta daturi
Sectari summum te voluere ducem.
Adde huc, e media quos nobilitate vocasti,
Ingenioque patres consilioque bonos
115
Terque decem proceres, quos consulis, optime, quando
Eveniunt rebus tempora dura tuis.
Praeterea, ne quid decoris tibi rursus abesset,
Ne quid, quod mentes suscitet arte bonas,
Duxisti vates tecum doctosque poetas,
120
Carminibus celebrent qui tua facta novis.
His tu vel sociis Romana ad moenia tendens,
Ah, quibus auspiciis, dux memorande, venis?
Hic mihi si faveat penitus, qui carmine sacro
Quique novem cithara mulcet, Apollo, deas,
125
Non tamen ipse queam pompas memorare supremas,
Te quibus est summum Roma secuta ducem.
O quot laetitiae gestus dedit illa benignos,
Inde quot in tacita gaudia mente tulit.
Te ducibus similem priscis quia visa videre est,
130
Dum sua vectarent parta tropaea domum,
Hinc te non alio nimirum affecit honore
Muros intrantem Romuleosque Lares,
Quam cum Romanam Caesar veniebat in urbem,
Vt Capitolinum viseret ille Iovem.
135
Nam, si longinquos Latio procul orbe Britannos
Armis non subigis militibusque tuis,
Si Rhenum Gallosque tibi populosque feroces
Viribus haud addis tu, velut ille sibi,
Caesaris es similis tamen una in parte benigni,
140
Mitis es ingenio, Caesar ut ante fuit.
Nam neque tu parcis tantum, mitissime princeps,
Qui grave laeserunt teque tuamque domum,
Sed veteris si quis veniat delator amici
Aut odio motus, motus et invidia,
145
Illi continuo placidas non arrigis aures,
Sit quia non verbis huius habenda fides.
Esse canat quamvis odium crudele, quod in te
Is gerat assidue, quem facit ille reum,
Tu tamen hunc monitis urgens gravioribus ipsum,
150
Ne ferat in quemquam crimina falsa, doces.
Nec potes adduci, quos tu nec laeseris usquam,
Hos tibi fallaces tendere velle dolos.
Atque ita praeveniens animos cuiusque malignos
Effugis insidias tempus in omne graves,
155
Cum neque sit quisquam, penitus cum viderit omni
Suspicione gravem te caruisse virum,
Qui scelus intra se velit admisisse nefandum,
Tendere quive dolos audeat inde tibi.
Postulat hoc probitas, petit hoc sapientia certe,
160
Vt quoque, qui malus est, te coluisse velit,
Quin illi potius venias in honore futurus,
Laedere quam verbis te velit ille suis.
Cum sis praesertim dandis ita promptus in omnes
Muneribus, cum sit tam tibi larga manus,
165
Vt modo non proceres, quos nostri temporis aetas
Protulit aut Latium quos tenet orbe suo,
Sed priscos aeques divino numine reges,
Sed Graios aeques hac quoque parte duces,
Vt possis unum, cui non suffecerat orbis
170
Quique urbes Asiae ceperat arte nova,
Ducere Pelliacum bonus in certamen honoris,
Muneribus dandis ne videare minor.
Nam, si dona dedit populis ingentia victor,
Si dedit imperio munera digna suo,
175
Militibus tamen ille suis dedit illa benignis
Aut sibi quos magnus conciliarat amor,
At tu non tantum, quibus es tutela, dedisti
Inque tuos populos non modo largus ades,
Sed bonus externis, bonus es tu rursus et illis,
180
Quos amor et nullus iunxerat ante tibi.
Testes sunt gentesque tuae proceresque beati,
Quos regis imperio, dux venerande, tuo,
Tu quibus et nuper tot munera summa dedisti,
Quot nequeam verbis enumerare meis,
185
Vt modo, si cupiam numeris ea dicere nostris,
Tempus deficiat deficiatque dies.
Reges praeterea testes magnique tyranni,
Gallia quosve colit, quos colit Hesperia.
Sunt tibi sunt testes, paret quibus ultima Thule,
190
Quos tenet extremis subdita terra plagis.
Quis tam longinquis terrarum in partibus ullis,
Quis rex a nostro tam procul orbe manet,
Cui non ob rerum late monumenta tuarum
Ingenii bonitas nota sit ista tui?
195
Ex quo tot laudes, Borsi, videaris adeptus,
Quot Macedum princeps maximus ante tulit,
Quas, rogo te, velut ipse facis, dux optime, summis
Inque dies meritis accumulare velis,
Vt, te divinis cum tollent laudibus omnes
200
Teque bonum referent munificumque ducem,
Sentiat et te posteritas, ubi liqueris orbem,
Cum veniet fatis ultima meta tuis,
Clarius in terris nihil ante fuisse nec ullum,
Qui magis egregios exuperarit avos.