39. ad Nicodemum Tranchedinum de suis et Francisci
Sfortiae et Cosmi Medicis patris patriae laudibus
Huc ades, huc ad nos, Tritonia, respice, Pallas,
Huc ades, e summi vertice nata Iovis.
Huc, precor, huc duplici venias ornata decore,
Huc habitum duplicem, diva benigna, geras,
5
Quem fers, cum bellis inter libet esse gerendis,
Quem fers, cum doctos instruis arte viros.
Illius en pedibus quoniam modo dicere claudis
Aggredior gravibus facta canenda modis,
Qui, tu seu galeamque geras hastamque trementem
10
Ingenuisque iuvat seu dare te studiis,
Semper te coluit, semper tibi deditus uni
Artibus incubuit, casta Minerva, tuis,
Sed tamen, ut decuit, prius es, Nicodeme, secutus
Otia nimirum pacis amica bonae.
15
Nam, dum nec gravibus bellis erat utilis aetas,
Dum puer invalidus membra tenella geris,
Te capiunt Musae, quarum correptus amore
Et noctes illis invigilasque dies.
Sic puer es nimium, donec non aptus et armis
20
Discendi cupidus otia pacis amas.
Ast, ubi crescenti venit tibi firmior aetas,
Qua nova militiae pondera ferre queas,
Vel monitu matris primis es missus ab annis
Tu puer ipse licet, missus in arma tamen.
25
At quibus auguriis, veluti nam mater honores
Vidisset, quales hinc aditurus eras,
Admonet antiquas subito te linquere sedes,
Admonet eventus vaticinata novos.
Non secus, ac natum divino carmine mater
30
Compulit Euandrum regna Latina sequi,
Dum fore dicebat, patrios si linqueret agros
Filius, Arcadicos desereretque Lares,
Vt bona prosperitas Latiis superesset in oris
Vtque ibi praesentes posset habere deos.
35
Hinc igitur tremulum pontem patriosque penates
Deseris inceptis matre favente tuis,
Qua penitus monstrante viam data fata secutum
Te capit anguigeri regia celsa ducis.
Ast, ubi praestanti Gallus te mente Philippus
40
Ad summos norat posse venire gradus,
Segnem non patitur puerum te ducere vitam
Nec torpere gravi membra tenella situ,
Ad doctos nam te subito iubet ire magistrum,
Fiat ut ingenium cultius inde tibi.
45
Iam sol bis senis lustrarat mensibus orbem
Sextaque iam nitidis luna redibat equis,
Cum te Pieria doctum perspexit ab arte
Dux tuus et vires sensit adesse novas,
Nam, tempus venisse ratus cum forte putaret,
50
Fortia quo peteres Palladis arma trucis,
Te vocat haec dicens: Cupio, maiora sequaris,
Summa tuus, cupio, sidera tangat apex.
Est mihi nanque gener, cui nec parere recuses;
Quae tanto fuerint, accipe, gesta viro.
55
Tempore nam ex illo, quo Martia castra secutus
Auspiciisque suis bella gerenda subit,
Rettulit invictus semper Franciscus honores
Sfortia et adversi contudit arma ducis.
Huic ego te parere velim, dum membra relinquet
60
Spiritus et vacuas, umbra, ferere domos.
Sic ait. At monitis placidas tu porrigis aures,
Sfortiadae magno nec comes ire negas,
Cui tu non aliter servisti tempus in omne
Principis asservans iussa verenda tui,
65
Olim servierit Phrygio quam fidus Achates
Aeneae, sedes dum peteret Latias.
Sed, quanquam, soceri parent cui regna Philippi,
Plurima signa tuae sedulitatis habet,
Non tamen est ullum maius, si cuncta revolvas,
70
Aut magis ingenium quod probet inde tuum,
Quam tempus, quo forte graves succensus in iras
Intulit in generum bella nefanda socer.
Nam, cum Picenti, quem iam domuisset in armis,
Sfortiades magnus iura petita daret,
75
Hic socer indoluit, genero cum forte timeret,
Ne nimis ingentes accumulentur opes.
Quo non, Livor edax, penetras? Tu, dire, veneno
Inficis et fratrum corda replesque gravi.
Quin stimulis socer ipse tuis agitatus amaris
80
Invidit genero regna tenenda suo.
Nam, cum Sfortiadae spectaret castra Philippus
Vndique Bebriacis esse referta viris,
Omnibus edixit, quos sub dicione teneret,
Posset et imperii cogere iure sui,
85
Audeat ut nullus patria discedere ab urbe,
Audeat aut generi castra subire sui
Atque, acie quicunque prius mansisset in illa,
Se properet celeri proripere inde fuga,
At, si quis dicto nolit parere iubentis,
90
Exilio poenas sentiat ille graves.
Quae vox ut timidas illorum venit ad aures,
Sfortiadae magnas qui sequerentur opes,
Dum sibi quisque timet, monitus nisi servet ad unguem,
Tam fortem bello deseruere ducem
95
Te praeter, Nicodeme, loco qui immotus eodem
Sfortiaden solita pergis amare fide,
Nam neque te diri potuerunt saeva Philippi
Proposito firmum vellere iussa tuo;
Non, licet exilium fuerit mortemque minatus,
100
Passus es egregium deseruisse ducem.
Quin etiam princeps, cum te minus ille periclo
Edoctum saevus cerneret esse tuo,
Dixerat agnatosque tuos caramve parentem,
Ni redeas, atrae se dare velle neci.
105
Tu tamen irati saevissima dicta Philippi
Tempsisti nullis territus inde minis,
Cum tu saevitiem malles sperare tyranni,
Quam tibi cana fides eviolanda foret.
Quam simul ac vidit princeps Attendolus in te
110
Virtutem clara luce nitere magis,
Detegit, arcano quodcunque in pectore claudit,
Et comitem mentis te iubet esse suae.
Sic, cum te lapides dicendi nosceret arte
Mollitos verbis posse movere tuis,
115
Quod tibi nascenti dederat Cyllenius, artes
Has, quibus in superos utitur ipse deos,
Imperat Ausonias a te lustrarier urbes,
Concilies populos ut, Nicodeme, sibi.
Ast, ubi fecisti, tibi quae mandata dedisset
120
Et quaecunque iubens dixerat ille tibi,
Etrusca voluit tandem te ponere sedes,
Qua viget imperiis Lydus, in urbe, leo.
Sfortiades alibi nullos quia noverat acer
Esse viros, cuperent qui meliora tibi sibi,
125
Praecipue Cosmum, qui, quantum Phoebus Apollo
Exuperat radiis signa minora suis,
Etruscos tantum vicit pietate Quirites,
Vnde novus patriae dicitur esse pater
Et merito, quoniam, veluti pater omnibus esset,
130
Gestabat patriae pondera cuncta suae.
Nam, cum non aliter, quam quondam Iuppiter Ammon
Vaticinans populis vota petita daret,
Hunc petis assidue, veluti qui principis esses
Noscendi cupidus fata benigna tui,
135
Donec ea Cosmus Medices in sede locatus,
Qua solitus populis reddere iura suis,
Pro domino, Nicodeme, tibi responsa petenti
Reddidit ex adytis talia dicta pater:
Eveniet, videor iam nunc mihi cernere tempus,
140
Eveniet vobis protinus illa dies,
Qua, nunc innumeras qui ductitat aere cohortes,
Egregia fortes qui regit arte viros,
Sfortiades summa pariet virtute triumphum
Iis similem, Latii quos peperere duces.
145
Nam, quae Bebriaco parent modo regna Philippo,
Victori venient emoderanda novo.
Atque ibi, quam sapiat, demum spectare licebit,
Sfortia quamque bonae tempora pacis amet,
Cum quibus est teneris semper versatus ab annis,
150
In Martis pugnas desinet ire graves.
Perspicient omnes illum, non dira libenter
Bella nec ut per se suscipienda forent.
Sed, quia, quod propter tristissima bella geruntur,
Cum sibi, tum reliquis otia longa daret,
155
Hoc duce sic Iani templum claudetur et intus
Mars fremet atque iterum vincla molesta geret.
Tunc et prisca Fides ad nos pariterque redibit,
Quae lances iusta temperat arte pares,
Hinc Pax purpurea frontem redimita corona
160
Grata per Ausonias ibit amica domos.
Turba nec in Latiis ulli tunc fiet in agris,
Opilio tutas quisque tenebit oves.
Securi terram poterunt versare coloni,
Fructus et a culta suscipietur humo.
165
Vrbibus Etruscis peragent tunc otia cives,
Hostibus a saevis nec metus ullus erit;
Otia, quae nostri nolint turbare nepotes,
Otia, quae maneant, dum feret astra polus.
Haec ubi divino Medices dedit ore locutus,
170
Sfortiadae properas cuncta referre tuo.
Qui, simul accepit, quam se bona fata sequantur
Eventus Cosmo vaticinante bonos,
Acrior hinc rebus sese parat ille futuris,
Acrior ad summos nititur ille gradus,
175
Donec ad imperium rerum venit ille novarum
Marte tenens soceri regna subacta suo.
At princeps, retinere, tuus, cum vellet eodem
Consilio regnum, quo duce nactus erat,
Te iubet assidue scitari oracula Cosmi,
180
Te iubet et tanti pectora nosse viri,
Vt, quod ad imperium monet hic opus esse tenendum,
Absenti domino rite referre queas.
Ex quo non secus heroas novus inter utrosque
Iungendae mentis tu mediator eras,
185
Quam sit Mercurius caelo demissus ab alto,
Cum superis properat iussa referre Iovis.
Hac te vel causa potes appellare beatum,
Hac te felicem dicere sorte potes,
Fecerit ingenii cum te fortuna duorum
190
Participem Cosmi Sfortiadaeque patrum,
Quorum nulla quidem reticebunt saecula laudes,
Deleat aut quorum nomina nulla dies.
Quos modo cum miseris tulerit mors improba nobis
Ausaque sit tantum Parca maligna nefas,
195
Inter et illorum natos mediator amicus
Sis, decet ut vitae tempora cuncta tuae.
Nam, virtute nova cum par modo natus uterque
Parque sit ingenio natus uterque patri,
Sfortiadum semperque colas Medicumque penates
200
Et medius venias inter utrumque genus,
Vt tua prosperitas coeptum, Nicodeme, tenorem
Servet ad extremos continuata rogos.