Callimaco Esperiente carmina, 10

10. ad mortem

Vltima Parcarum, nostre miserere puelle!

      Sit tibi sat vite rumpere fila mee.

Quo tam formosi meruerunt crimine ocelli

      Ante diem Clarii luce carere dei?

5

Si tibi cura subest iuvenis prerumpere vitam

      Venturique ultro precipitare gradum,

Nec bene maturis discendere Manibus Orchum,

      En ego nullius te sequar invidia.

Non mihi confiteor durum descendere ad umbras,

10

      Fannia dum vivat post mea busta diu.

Sed quid seva paras? Ardemus febribus ambo

      Et prope iam vita cedit uterque sua.

Pallentes oculos illius morte propinqua

      Aspicio, quales aspicit ipsa meos;

15

Et dolor alterius, proprio magis, urget utrumque

      Ac gravior cuique est non sua morte sua.

Illa meis optat manibus post fata recondi

      Atque diu tumulo me superesse suo.

"Quam super inycies levis est mihi terra futura -

20

      Dicit - et exiguo pondere membra premet.

Vive ubicumque mei memor ac inscribe sepulchro

      Inditium nostri carmen amoris habens".

Contra ego: "Cumeos prestet tibi Iupiter annos,

      Fannia, sisque illi maxima cura diu.

25

Me sine quem dudum voluerunt fata perire,

      Quem pede non iusto Sors miseranda premit;

Cumque ego cognatis procul a regionibus absim,

      Tu mea deducas funera mesta velim,

Exequiis des thura meis, retrahasque feretrum,

30

      Meque diu efferri, voce manuque, vetes;

Et quater et totiens iteres mea nomina, cum te

      Solvet ab amplexu turba molesta meo;

Et mecum videare simul subitura sepulchrum

      Vivaque funereo marmore velle tegi.

35

Non mihi sunt Scythica cari tellure parentes,

      Non adsunt generis pignora certa mei,

Sed fato meliore solum natale frequentant

      Et procul a nostris sunt maneantque malis.

Dii faciant illa condant sua funera terra

40

      Cognatisque sonent plantibus exequie.

Non mihi funeree tanti sunt munera pompe,

      Vt doleam in Scythia non mihi adesse meos:

Sola patris matrisque vices implebis, amica,

      Ibis et effusis ante feretra comis,

45

Vt, qui te videant, fratrem meditentur ademptum

      Vnica vel nati funera flenda tui.

Et primam in gelidum iacies cum corpus harenam:

      "Ardorem - dices - contegit ista meum".

Nec mora, venturis nostros qui monstret amores,

50

      Versiculum bustis hunc super adde meis:

"Callimachus iacet hic peregrini cultor amoris,

      Fannia cui tumulum fecit et exequias".

Quin etiam inferiis coniunge precantia verba

      In me ne Stigii seviat ira canis

55

Infernusque meam traducat portitor umbram.

      Et cito tangatur ripa secunda mihi:

In loca Creteus duci felicia mandet

      Arbiter, et penis non metuenda suis;

Non iecur aspiciam renovari ad pabula diri

60

      Vulturis, ut Titii pena perhennis eat;

Non orbem immanem rapientem Ixiona circum;

      Non labi e collo, Sysiphe, saxa tuo;

Non Danai prolem fessam sub inanibus urnis;

      Non siccum medio semper in amne senem.

65

Inter felices animas numerumque piorum

      Sed sit in Elisiis sedibus una mihi.

Quo sanctus letusque tuos, mea Fannia, manes

      Post certum sperem tempus adesse mihi.

Sic puto cum caro Pilades certavit Horeste

70

      Ante aras ductus, Thaurica diva, tuas

Pro fido cum quisque mori pugnaret amico,

      Non secus ac esset vita tuenda sibi.

"Nuntius ad patriam - Piladi dicebat Horestes -

      Ibis" et aptabat pectora nuda neci;

75

Alter, ad astantem convertens verba ministram,

      Sic ait: "O templo digna litare pio!

Hic agis invito, scimus, sacra barbara cultro

      Et lachrimas, quotiens cogeris esse nocens.

Sed quia seva simul simul et communia nobis

80

      Fata inclementi constituere loco,

Nec tibi servatis fas est gaudere duobus,

      Alterutra quoniam diva pianda nece;

Invidiosa minus cadet hostia pectoris huius

      Si fluat infanda religione cruor.

85

Sed genere abstineas divum, ne nescia pecces:

      Hic Iovis immensi creditur esse nepos.

Nam memorant lusam cygni sub imagine Ledam

      Istius matrem post peperisse Iovi".

Palluit, audita genitricis sorte, sacerdos

90

      Et cultrum stupide deseruere manus

Moxque ait: "Illa eadem fuerat mihi mater, Horestes;

      En tua, ne timeas, Iphigenia soror!".

Nec mora subrepta statua sacrisque nephandis

      Fraterne accessit, sarcina grata, rati.

95

Vnanimes minime disiungi passa Dyana

      Et remanere sacris maluit orba suis.

Immatura metis quid mors? Tibi nascimur omnes;

      Falx tua, si cesset, sponte tamen cadimus:

Cur properes? Non est nobis occurrere magnis

100

      Passibus: exequemur non remeabile iter;

Quod si fata preces prohibent admittere iustas,

      Nec movet exemplo te dea tanta suo,

Concordique diu victuros federe amoris

      Mens tibi crudeli dissotiare manu!

105

Me potes, et cupio, media fraudare iuventa.

      Fanniole abrumpat sola senecta dies:

Forsitan illa meo poterit superesse sepulchro.

      Ast ego non dubito: si cadat ipsa, cadam!

Sed precor ut nostri prius occludantur ocelli,

110

      Seu comes in vita, seu mihi mortis erit".