Callimaco Esperiente carmina, 7

7. ad Gallum

Quid mihi, dum laudas urbane munera vite,

      Iampridem villas linquere, Galle, iubes?

Quid me non pateris care servire puelle,

      Turpe putans placito velle in amore mori?

5

Hic mea deducant felicia pensa sorores,

      Hic veniat numeris ultima meta meis,

Hic mihi pollicibus teneris occludat ocellos

      Fannia, cum solvet membra suprema dies.

Illa meum funus celebret, lachrimisque sepulcrum

10

      Spargat et algenti basia mesta ferat.

Sepe meum clamet nomen, crudelia dicat

      Sidera, mors cur non abstulit una duos.

Sed superest quicquid citra mea funera vite,

      Pace tua, liceat degere Bobritie,

15

Et, procul a strepitu vulgi, producere somnos

      In non sollicite simplicitate case.

Nunc cupidam sedare famem silvestribus escis,

      Nunc liquido arentem ponere fonte sitim;

Nec subeant, parvo contentum vivere, cure

20

      Quales sollicito pectore dives alit.

Cordaque non agitet furor ambitiosus honorum,

      Sitque procul livor non minus excrutians.

Observent alii progressus mane potentum

      Servili et captent sedulitate cibos:

25

Quos metus exanimet quotiens fit nubilus aer

      Et populi incertus nutat in ore favor.

Ast ego rura colam tenere coniunctus amice,

      Contemnens quicquid vulgus amare solet.

Insidiasque feris tantum laqueosque parare

30

      Non hominum quemquam fallere doctus ero:

Vna erit in vultu facies, color unus et unus

      Sermonis sensus, mens simul una mihi.

Et modo cantabo fontane ad murmura limphe

      Sollicitis cupidus qualia dictat amor;

35

Nunc in graminea recumbans tellure, puelle

      Contendam titulos enumerare mee;

Illud idem gelida faciam sub rupe, nec ulla

      Illius laudes prata silere sinam.

Corticibus quernis inscribam: "Fannia vincit

40

      Mortales forma ceu Venus alma deas".

Assistent nymphe, desertaque saxa canenti

      Alternis referent ultima verba sonis:

O quantum spectare iuvat cum mane recenti

      Accipiunt avidos roscida prata greges;

45

Seu, cum nocte, domum referentes ubera plena

      Dissimili redeunt in sua septa gradu!

Quam iuvat et festis dominam spectare diebus,

      Cum texit nivea florea serta manu!

Illa quidem haud gemmis, nec fulvo splendet ab auro:

50

      Nativis tantum conspicienda bonis;

Et superat candore nives, quas collibus altis

      Intactas semper Bistonis ora tenet.

Et modo diffundit, quales habuisse Dyone

      Pingitur, auratas per sua colla comas;

55

Nunc ligat in nodum, violasque interserit illis,

      Ceu solet ad Zefirum Flora venire suum.

Ah quotiens, nudis pedibus cum prata pererrat,

      Extimui ruris flumineosque deos!

Et mihi dicebam: "Cereris sic filia, flores

60

      Dum legit, inferni est facta rapina Iovis;

Et soror in pratis fuerat pulcherrima Cadmi

      Dictei quando est fraude petita bovis.

Me miserum! Falso ne te, mea Fannia, vultu

      Decipiat quisquam, sisque rapina deum!

65

Sit satis hanc homini faciem placuisse, Tonantem

      Nollet amatorem Parrhasis ursa suum;

Inachis, ut vidit crescentia cornua fronti,

      Indoluit se non displicuisse Iovi".

His ego traducam curis cum mensibus annos,

70

      Has referent noctes has mihi, Galle, dies.

Quis si pretulero civilis somnia vite,

      Si pateris verum dicere, turpis ero.