Naldo Naldi elegiae ad Laurentium Medicen 1, 29

Testo base di riferimento: L. Juhász, 1934

Cura dell'edizione digitale: F. Boschetti


29. eulogium in Albieram Albitiam morientem
ad Sigismundum Stupham eius sponsum

Huc, quaecunque tenes Arni vada fluminis aut quae

      Incolis Etruscas, nympha pudica, domos

Et quaecunque piae mores imitata Dianae

      Prosequeris castos per iuga summa choros,

5

Huc, precor, ut venias pectus percussa decorum

      Et manibus maestas dilaniata comas.

Nanque Fluentinis formosior una puellis

      Occidit, Albitiae fama decusque domus.

Occidit Albierae fato pia forma nefando,

10

      Cura patri misero, cura dolenda viro.

Nec fuit indignum, saevissima numina, Parcae,

      Illius, heu, plenas sic lacerasse colos.

Vix haec infelix vitae tria lustra peregit,

      Cum cecidit saevae facta rapina neci.

15

Profuit Albitiae nil optima forma puellae,

      Qua poterat superas urere pulchra deas.

Ah, quotiens dolitura nefas Venus aurea dixit:

      Illa Cupidinibus altera mater erat.

Quid iuvat ingenium, variis quid lingua figuris?

20

      Pallada quid prodest mille referre modis?

Quidve pudicitiam penitus servasse? Quid aureis

      Moribus Etruscas exuperasse nurus?

Optima quaeque rapit tollens tria Cerberus ora,

      Deterius numeris praevalet omne suis.

25

Flos erat, ipsa cadit moriturque Polyxena virgo

      Iam sene tam miserum matre vidente nefas,

Interpres superum cecidit Cassandra deorum,

      Hecuba delirans inde superstes erat.

Quid referam matris pro te, quid vota mariti,

30

      Plura licet fuerint, nil valuisse tamen.

Atra dies aderat vitae tibi terminus actae

      Fortibus illa quidem saepe tremenda viris,

Iam stabat vacuaque colo dea de tribus una,

      Vt secet auratas livida Parca comas,

35

Cum solata virum, cum tu solata parentem

      In trepidis loqueris talia verba modis:

Sancte, quid, heu, coniunx, lachrimas ita fundis acerbas,

      Quid pater, ingeminans verba dolenda refers?

Tristia quae vitae disrumpit stamina, Clotho

40

      Non audit miseras invidiosa preces.

Illa proterva magis, semper magis improba saevit,

      Quo magis est meritis exagitata piis,

Neve, quod illa manus mihi nunc inferre moratur,

      Id facit a verbis Parca retenta bonis.

45

Sed, quia Saturni superis expectat ab oris

      Improba de nobis tristia signa dari,

Quae simul accipiet, non me remorabitur hora,

      Lurida sed nigras inferet illa manus.

Non genus Albitium, talis neque gratia formae,

50

      Spectatis qualem, proderit ulla mihi.

Non decus, heu, famae, non vita, pudica nec aetas

      Me queat e nigris eripuisse rogis.

Nil, Sismunde, tibi fuerim, quod sponsa iuvabit;

      Me tua defendet mutua cura nihil.

55

Nil prodesse queat cari mihi cura parentis,

      Is licet assiduo corda dolore premat.

Proderit haud populus faciens mihi vota benignus,

      Vota procellosis illa ferenda Notis.

Et calcanda semel cunctis via mortis acerbae,

60

      Omnibus atra semel Styx adeunda palus.

Discite, qui statis iuvenes teneraeque puellae,

      Terrenis solidum rebus adesse nihil.

Plura locuturae gelidum mors improba pectus

      Occupat et saevas iniicit usque manus.

65

Illa graves tollens oculos vix pectore ab imo:

      O pater, o coniunx, - inquit, - amate, vale!

Dixerat et fatis tandem confecta malignis

      Deserit in gelido candida membra toro.

Hic quos clamores dederit pia turba dolentum,

70

      Musa licet faveat, nemo referre queat.

Nam patris ut sileam gemitus sileamve mariti

      Vtque pius lachrimas fudit uterque pias.

Astabant matres lecto tristesque puellae,

      Copia carminibus non referenda meis.

75

Quaelibet ac miseris tundentes pectora palmis

      Figebant gelidis oscula maesta genis.

Tractabant aliae niveum de vertice crinem,

      Posset Apollineas qui superare comas.

Atque aliqua ex illis dixit: Fera Parca, supremas

80

      Iam potes e medio tollere acerba deas.

Iam potes in superos tua iura tenere beatos,

      Si cecidit manibus sic dea tanta tuis.

Nam, velut haec fuerat formosior una deabus,

      Credideram, penitus ne moritura foret.

85

Haec cum nympha tibi non exaudita referret,

      In nemus Elysium candida vertis iter.

Huc te mortales nullae comitantur euntem,

      Sed quibus in superas sunt loca certa domos.

Relligio, Pietas te sunt Charitesque secutae,

90

      Te Decus ingenuum purpureusque Pudor.

Quid memorem sanctamque Fidem caramve sororem,

      Icarea lances quae tenet arte pares?

Teque Pudicitiae decor aureus, aurea summae

      Forma Venustatis rite secuta fuit.

95

His comes irriguos fontes et amoena vireta

      Deveniens nuribus prata tenenda piis,

Per Tiberim Romae matrem quae sola deorum

      Traxerat, occurret Claudia prisca tibi.

Illa manu capiens te per nemus ire docebit

100

      Erudiens cultus casta puella pios.

Hic expectabis fidum dea facta maritum,

      Mortales donec deserat ille vices,

Est ubi tam tristi fatorum sorte negatum,

      Dum superes, tecum vivat ut ille simul,

105

Sitis ut hic iunctis animis et mente futuri,

      Dum sol occiduas ingredietur aquas.