Naldo Naldi elegiae ad Laurentium Medicen 1, 28

Testo base di riferimento: L. Juhász, 1934

Cura dell'edizione digitale: F. Boschetti


28. ad Annalenam feminam castissimam
carmen in elegiam subsequentem

Surge, liber, nigram tristis nunc indue vestem,

      Nanque color lachrimis convenit ille tuis.

Vade, dolor si te iam nunc sinat ire nefandus,

      Quem capis, atque Annae casta sacella pete.

5

Tu tamen hic dubius ne sis aut inscius erres,

      Huc iter ista tibi signa notanda dabunt.

Invenies pontem, qui tertius imminet undis,

      Quas Arnus placidis in mare volvit aquis.

Quae surgunt Fesulis post haec suffulta columnis,

10

      Candida templa petes spirituamque domum.

Hunc a fronte locum, quo mitteris, inde videbis,

      Est modo qui gradibus meta futura tuis.

Veneris huc postquam, primum prece numen adora,

      Quod sibi praecipuum casta sacella colunt.

15

Hinc ubi conversus pulsaveris ostia solers,

      Quae tibi prima domus interioris erunt,

Ostia pulsanti custos reserabit amicus,

      Nanque patet castis protinus ille locus.

Atria iam subiens cernes loca digna videri

20

      Plurima, te quorum non remoretur amor,

Quo minus Annalenam, liber, hanc, maestissime, visas,

      Quae gravis accessus est tibi causa tui.

Vestales quanquam spectabis in ordine castas

      Fundentes sacras in sua vota preces,

25

Invenias licet ipse locum, qua parte fuisset

      Haec tibi, quae lachrimas suggeret usque graves,

Sed puto, non facies, nam sunt graviora, fatemur,

      Haec praecepta, damus quae tibi, parve liber.

Te nihil, heu, poterit, video, retinere ruentem,

30

      Quo minus hunc adeas inspiciasve locum,

Quo minus haec miseris implens loca questibus amens

      Effundas querulis verba dolenda modis,

Parcius ista tamen linguis quia forte favendum

      Est, ibi, tu facies parcius ista tamen.

35

Cum dederis lachrimas nullis clamoribus actas,

      Implerit tacitus cum tibi corda dolor,

Annalenam properans adeas dominamque salutes,

      Si dare, qua careas, maeste, salute, queas.

Hanc ubi convenies sacrata in sede locatam,

40

      Quae tibi divini numinis instar erit,

Dic, quo consilio, quibus aut rationibus actus

      Viseris hanc vel sit quae tibi causa viae.

Dic, age, sed vultu, qualem decet illius esse,

      Qui miser in lachrimis tempora longa terat.

45

Dic, liber, Albieram sic te doluisse cadentem,

      Dum ruit, heu, fatis rapta puella malis,

Vt nihil acciderit quondam tibi tristius usquam

      Nec sit, quod gravius pertimuisse queas,

Vt, Phaethontiadum fuerint quae dura sororum,

50

      Haec eadem possis fata timere, liber.

Cum tamen haec ita sint, non est minor ille, supremum

      Sit quamvis, sapiens quem capit Anna, dolor.

Dicitur haec etiam lachrimas fudisse pudicas

      Albitiae fato virginis acta gravi.

55

Nec mirum, sic Anna piam dilexit alumnam,

      Pignora sola velut Ansia mater amat.

Hanc ubi sis igitur sacro veneratus honore,

      Insuper haec illi pauca, sed apta refer:

Non ego te, mater, iubeo deponere curas,

60

      Quas tam legitimo victa dolore geris,

Haec tantum facienda putes nunc, Anna, rogabo,

      Quae facienda tamen sunt quoque visa mihi,

Vt tantum spatii tribuamus uterque dolori

      Et tantus nostris sit modus ut lachrimis,

65

Illius ut memores solitum servemus amorem,

      Hanc ut uterque prius, nunc et uterque colat.

Tu precibus sacrum castis augebis honorem,

      Est quem pro meritis nuper adepta suis,

Ast ego, quae totum fuerint celebranda per orbem,

70

      Illius in nomen carmina sancta canam.

Sic ea te superis melior duce fiet in oris,

      Vivet et hic numeris aurea facta meis.