Naldo Naldi elegiae ad Laurentium Medicen 1, 27

Testo base di riferimento: L. Juhász, 1934

Cura dell'edizione digitale: F. Boschetti


27. eulogium in Albam morientem

Vos igitur mortis causas praebetis acerbae,

      Estis et exitio, rura molesta, gravi.

Non sic vos curvo coluit Saturnus aratro

      Primus et in sterilem semina iecit humum,

5

Vt miseros homines fato raperetis iniquo,

      Viveret at vestris ut bene quisque bonis.

Vos modo tam saeva rapitis mihi morte puellam,

      Dimidium vitae quae fuit una meae.

Nam, dum rura colit, prima est abrepta iuventa,

10

      Dum ruit in tenerum trabs inimica caput.

Quis labor, heu, fuerat, fugeret dum cara puella,

      Labentem murum sustinuisse, Lares?

Quae vobis teneris hanc sic rapuisse sub annis,

      Proh superi, ante diem gloria tanta venit?

15

Alba, quid optatam vocitas, heu, saepe parentem,

      Niteris aut verbis flectere fata piis?

Desine, non meritis Parcae precibusque moventur,

      Sed legem servant numina saeva gravem.

Nam, dum forte cupis nimia pietate puellum

20

      Pellere ab extremis, Alba benigna, malis

Occidis infelix fato moritura severo,

      Dum cadit in tenerum dira ruina caput.

Heu, quis tunc matri cernenti talia sensus,

      Qualis in exangui corpore vita fuit.

25

Candida cum natae morientia viderat ora,

      Ferre nec extremo tempore posset opem.

Et, nisi quod subito stupuit devicta dolore

      In medio linquens languida membra solo,

Non potuit tanto cernens superesse dolori,

30

      Sed fuit in natae morte casura parens.

Olim vos fateor, saevissima numina, Parcae,

      Formosas odio corripuisse gravi,

Sed, quae maiori tandem vos crimine damnet,

      Mortua iam pridem nulla puella fuit.

35

Extitit haec nymphis quanto formosior una,

      Etruscus nitidis quas lavat Arnus aquis,

Invidia tanto graviori vestra ferentur

      In dominae exitium vulnera facta meae.

Si neque vos pietas movit neque casta puellae,

40

      Vita nec in turpi crimine facta rea,

Debuit at formae saltem movisse nitentis

      Gratia, cessisset cui Cytherea libens.

Lumina, credo equidem, potuissent splendida silvis

      Vel mediis rabidas perdomuisse feras;

45

Purpureus poterat lapides pervincere duros

      Candori nulla mixtus ab arte color.

Heu, quid non talis movissent ora puellae

      Collaque brumali candidiora nive?

Vos lapides duro superatis pectore, Parcae,

50

      Durius aut si quid gignere terra potest,

Hanc quia vos saeva rapuistis morte puellam,

      Qua nusquam vita dignior ulla fuit,

In qua consumpsit tantum natura laborem,

      Vt mira summum fingeret arte decus,

55

Vt, nisi quis casus nimis hanc rapuisset acerbam,

      Frangeret aut plenas Parca maligna colos,

Vixisset, donec polus aurea sidera pascet,

      Ardentes donec sol agitabit equos.

Testis erit corpus vita exhalante relictum

60

      Inficiens nulla candida membra nota.

Nona dies aderat crudeli funere rapta,

      Cum iacuit gelido cara puella toro,

Cum venit absentis miseras ad coniugis aures

      Vxorem fato succubuisse gravi.

65

Vt rediit tandem rumore accitus amaro,

      Sensit et in tristi condita busta solo,

Arserat impatiens uxoris membra pudicae

      Visendi subito, qualiacunque forent.

Instabant cuncti graviter, ne vellet, amici,

70

      Flaccida iam longa membra videre mora;

Attamen e nigro promatur ut illa sepulchro,

      Vicerunt miseri vota dolenda viri.

Ergo, ubi dimotus, qui cygnea colla tegebat,

      Atque palam gelidus fecerat illa lapis,

75

Qualia viventis patuerunt ora puellae

      Candida nec turpi commaculata situ,

Vt, quisquis roseae longa post morte puellae

      Viderit a nullo corpora laesa rogo,

Dixerit, heu, miserans: Durabunt talia semper

80

      Membra nec a longa conficienda die.

Quo magis hanc doleo crudeli funere raptam

      Sic, Venus, ante diem te potuisse pati;

Nam, velut illa tuae fuerat par forma figurae,

      Illa quidem meritis maxima forma tuis,

85

Sic decuit longum servari semper in aevum,

      Ne fieret saevae praeda cruenta neci.

An quoque te livor carpit, Venus aurea, divam

      Et premit invidia pectora sancta gravi?

Sic est, heu, carae nocuit pia forma puellae,

90

      Invidia superas nec caruisse deas.