26. ad Braccium Martellum
Quid, Bracci, totiens graviter me impellere tentas,
Vt scribam laeto carmina laeta pede?
Desine me tantum monitis urgere severis,
Desine me verbis cogere, amate, tuis.
5
Laetos laeta decent, me carae fata puellae
Aeterna cogunt vivere maestitia.
Nunc elegi, heu, nimium nostris sunt fletibus apti,
Nunc dolor inde gravis flebile carmen amat.
An ego non miseris obtundam cuncta querelis,
10
An mihi non lachrimae fluminis instar eant,
Cum quae sola mihi tantum dilecta fuisset,
Vnica nec quantum pignora mater amat?
Me miserum ante diem fato praerepta nefando
Liquerit in tantis Alba pudica malis.
15
Sic, ubi mors nitidos extinxit tristis ocellos,
Luce magis solis qui nituere mihi,
Perpetuis lachrimans versabor, amice, tenebris
Et miser in luctu tempora longa teram,
Vt, Phaethontiadum fuerit quae fata sororum,
20
Dum fratrem lugent nocte dieque pium,
Nunc eadem timeam nimium crudelia nobis,
Vmbris dum dominae mittimus inferias,
Ast, hunc si quando possim sedare dolorem
Aut aliquem lachrimis imposuisse modum,
25
Tunc ego non dubitem, quod vis, Martelle, quod urges,
Ludere iam totiens vota petita tibi.
Nanque canam, placidum sic sis habiturus amorem,
Annuat optatis sic Cytherea tuis,
Vt Florentinas praestet candore puellas,
30
Quae sola ingenium est digna subire tuum,
Nec tantum tulerit quas nostri temporis aetas,
Sed facie priscas vincat ut illa nurus.
Ausim quin etiam formis praeferre dearum,
Vidit in Idaea quas male valle Paris,
35
Nam, si visa foret superis haec mixta figuris,
Cum grave iudicium de tribus ille tulit,
Diceret hanc divas forma vicisse supremas,
Diceret et Veneri: Vinceris, alma Venus.
Aequo sic animo praeferri passa fuisset
40
Iudicio cedens hanc dea quaeque sibi.
Ex quo non ira in spretas cecidisset acerba,
Iudice nec Phrygio numina laesa forent
Nec patriae turpis gravius nocuisset adulter,
Per mare dum munus exitiale petit,
45
Non Helene Paridi nimium placuisset iniquo,
Dum ius hospitii frangeret ille sacri,
Nec Iuno in Teucros movisset bella Pelasgum,
Sed staret Priami regia celsa senis,
Hecuba nec miserae praeberet tristia vitae
50
Exempla in rabido facta dolore canis.
Sic odio dignus quanto fuit ante malorum
Tam gravium Teucris causa nefanda Paris,
Egregiae tantum laudis Marietta tulisset
Non belli, at pacis causa futura bonae.