Naldo Naldi elegiae ad Laurentium Medicen 1, 25

Testo base di riferimento: L. Juhász, 1934

Cura dell'edizione digitale: F. Boschetti


25. ad Albam

Mitior interdum tandem mea facta puella

      Duritiem didicit ponere victa suam.

Nec frustra innumeras iactavi saepe querelas:

      Flectitur en precibus, Alba benigna, meis.

5

Iamque Cupidineas coepit sentire sagittas;

      Iam sibi noster Amor mollia corda facit.

Hinc est, quod tremulas Veneris petit illa choreas

      Atque cupit teneras implicuisse manus.

Hinc nec inornatos patitur pendere capillos,

10

      Hinc pullam gestit candida ferre togam.

Saepius hinc nobis, cum se ferat illa videndam,

      Sunt data luminibus visa iocosa meis.

Sed nondum mihi sidereos advertit ocellos.

      Aspice, si sapiat nostra puella satis.

15

Nam, cum durus Amor iam torreat ossa, veretur,

      Ne nimis ardentes suggerat ipsa faces.

At, quanto magis illa mihi contraxit habenas,

      Durius hoc nobis imperat asper Amor.

Nam, dum, quae rutilos superant Hyperionis ortus,

20

      Lumina fixa solo, casta puella, geres,

Dum sic purpureum suffuderis ore pudorem,

      Grandior hinc nostri causa furoris eris.