Naldo Naldi elegiae ad Laurentium Medicen 1, 20

Testo base di riferimento: L. Juhász, 1934

Cura dell'edizione digitale: F. Boschetti


20. in carmen Petrarcae ad Iohannem Cavalcantem

Permixtum gemmis aurum nitidisque lapillis

      Canaque Puniceis lilia mixta rosis,

Qualia deberet squalentia reddere bruma

      Arenti siccans florea rura gelu,

5

Sunt mihi, sunt duri toto nunc corpore sentes,

      Qui pectus figunt, ilia quique graves,

In lachrimis igitur vivam, brevioris et aevi,

      Maximus interimit nam breve quisque dolor.

Sed tamen incuso speculum crudele misello,

10

      Cuius imaginibus facta superba venis.

Hoc iussit dominum verbis imponere finem,

      Dum supplex pro me funderet ille preces,

Qui tacuit, postquam te nil aliunde petentem

      Contentam propriis conspicit esse bonis.

15

Hoc imis positus Lethaei fecerat oris,

      Merserat et tardis navita tristis aquis,

Ex quo principium longi fluit usque doloris,

      Nascitur et mortis causa nefanda meae.